monumenta.ch > Lucanus > sectio 643 > 18
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XVII. IN DOMINICA DECIMA OCTAVA POST TRINITATEM. <<<     >>> HOMILIA XIX. IN DOMINICA VIGESIMA TERTIA POST TRINITATEM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XVIII. IN DOMINICA DECIMA NONA POST TRINITATEM.

0 MARC. II, MATTH. IX, LUC. V. In illo tempore, intravit Iesus iterum Capharnaum post dies octo, et auditum est quod in domo esset. Et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, etc.
1 Salvator omnium Dominus salutari omnia lustrat incessu. Et nunc in desertis, nunc in civitate, nunc ad mare doctrinae coelestis et virtutum dona turbis ministrat, nunc in monte solus orat, nunc laborantes in mari ne perire debeant, adiuvat. Ubique munera salutis impertit, ut omnes gradus ac conditiones ad suam gratiam pertinere demonstret. Iuxta mysticum vero intellectum post factum in civitate miraculum, secedit in desertum, ibique convenientes ad se turbas benigna pietate suscipit, ut ostendat se magis quietam, et a saeculi curis remotam diligere vitam, atque ob huius appetitum se sanandis curam adhibere corporibus. Et quidem more humano quasi frequentiam se quaerentium declinans, nolebat manifeste in civitatem introire. Sed allegorice docebat, quia tumultuosus carnalium mentibus apertam sui manifestationem veritas non exhibet, sed quoscunque ab illecebris rerum temporalium viderit esse discretos, iis suorum lucem donorum largius infundit. Verum quia nec carnales superna pietas deserit, quin etiam iis gratiam suae visitationis, per quam et ipsi spiritales effici valeant, indulget, post desertum Dominus in civitatem redit, multisque eodem convenientibus loquitur verbum, ac sanato paralytico pluribus occasionem internae sanationis quae est in fide tribuit. Quod vero docente Domino in domo tam multi convenerunt, ut non caperet neque ad ianuam, nostram proprie salvationem, qui de gentibus ad fidem venimus, designat: quia praedicante in Iudaea Domino, necdum intrare ad audiendum valuimus. Ad quos tamen, etsi foris positos, verba suae doctrinae fecit pervenire, quia nos ipse per sanctorum ora praedicatorum collegit, et quamvis extra Synagogam in qua ipse praedicabat inventos, Evangelii sui fecit esse participes.
2 Et venerunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quatuor portabatur. Curatio paralytici huius salvationem designat animae, post diuturnam illecebrae carnalis inertiam ad Christum suspirantis, qui primo omnium ministris qui eum sublevent, et Christo afferant, id est, bonis doctoribus qui spem sanationis opemque intercessionis suggerant, indiget. Qui bene quatuor fuisse referuntur, sive quia quatuor sancti Evangelii libris omnium praedicantium virtus, omnis sermo firmatur; seu quia quatuor sunt virtutes, quibus ad promerendam sospitatem fiducia mentis erigitur, de quibus in aeternae sapientiae laude dicitur: Sobrietatem enim et sapientiam docet, et iustitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus [Sap. VIII]; quas nonnulli diversis hominibus prudentiam, fortitudinem, temperantiam et iustitiam nuncupant. Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat. Desiderant paralyticum Christo offerre, sed turba interposita ab omni parte intercluduntur, quia saepe anima post infimi corporis desidiam ad Deum resipiscens, supernaeque gratiae remedio cupiens innovari, priscae consuetudinis obstaculo retardatur. Saepe inter ipsas orationis secretae dulcedines, et quasi suave cum Domino colloquium, turba cogitationum interveniens aciem mentis ne Christus videatur impedit. Et quid inter haec agendum? Non utique infimis exterius qua turbae tumultuantur remanendum, sed tectum domus in qua Christus docet ascendendum: id est, sacrae Scripturae sublimitas est appetenda, lexque Domini cum Psalmista die noctuque meditanda [Psal. I]. In quo enim corrigit iunior viam suam? In custodiendo, inquit, sermones tuos [Psal. CXVIII]. Et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus iacebat. Patefacto tecto, aeger ante Iesum submittitur: quia reseratis mysteriis Scripturarum ad notitiam Christi pervenitur, hoc est, ad eius humilitatem fidei pietate descenditur. Et bene domus Iesu, iuxta alterius Evangelistae narrationem [Luc. V], tegulis esse contecta reperitur, quia sub contemptibili litterarum velamine si adsit, qui reseret divina, spiritalis gratiae virtus invenietur. Denudatio etenim tegularum in domo Iesu apertio est in vilitate litterae sensus spiritalis, et arcanorum coelestium. Quod autem cum grabato deponitur infirmus, significat ab homine in ista adhuc carne constituto Christum debere cognosci. Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata. Curaturus hominem a paralysi Dominus primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus culparum artuum dissolutione fuisse damnatum, nec nisi his relaxatis membrorum posse recuperatione sanari. Sic et illi paralytico qui iuxta probaticam piscinam diu motum aquae frustra praestolabatur, sanato a Domino dicitur: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat [Ioan. VI]. Fili, inquit, dimittuntur tibi peccata. O mira humilitas! despectum et debilem totisque membrorum compaginibus dissolutum filium vocat, quem sacerdotes non dignarentur attingere. Aut recte Deo filium, quia dimittuntur ei peccata sua. Intuendum sane quanti propria cuiusque fides apud Deum valeat, ubi tanti valuit aliena ut totus homo repente, hoc est exterius interiusque iam salvatus exsurgeret, aliorumque merito aliis laxarentur errata.
3 Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: Quid hic sic loquitur? Blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Verum dicunt scribae quod nemo dimittere peccata nisi Deus potest, qui per eos quoque dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem. Et ideo Christus vere Deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi Deus potest: verum Deo testimonium reddunt, sed personam Christi negando falluntur. Errant itaque Iudaei, qui cum Christum et Deum esse, et peccata dimittere posse credant, Iesum tamen Christum esse non credunt. Sed multo dementius errant Ariani, qui cum Iesum et Christum esse, et peccata posse dimittere, Evangelii verbis devicti, negare non audeant, nihilominus Deum negare non timent. At ipse perfidos salvare desiderans, et occultorum cognitione et virtute operum Deum se esse manifestat. Nam sequitur:
4 Quo statim cognito, Iesus spiritu suo quia sic cogitarent inter se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? Ostendit se Deum, qui potest cordis occulta cognoscere, et quodammodo taceas loquitur: Eadem maiestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligitur quid paralyticus consequatur. Quid est facilius dicere paralytico, Dimittuntur tibi peccata, an dicere: Surge, et tolle grabatum tuum, et ambula? Inter dicere et facere multa distantia est. Utrum sint paralytico peccata dimissa, solus noverat qui dimittebat. Surge autem et ambula, tam ille qui surgebat, quam ii qui surgentem videbant, approbare poterant. Fit ergo carnale signum ut probetur spiritale, quanquam eiusdem virtutis sit, et corporis et animae vitia dimittere. Et datur nobis intelligentia propter peccata plerasque evenire corporum debilitates. Et idcirco forsan prius peccata dimittuntur, ut, causis debilitatis ablatis, sanitas restituatur. Quinque siquidem sunt differentiae causarum, pro quibus in hac vita molestiis corporalibus affligimur. Aut enim ad merita augenda per patientiam iusti corporis infirmitate gravamur, ut beati patres Iob et Tobias, et innumeri martyres in utroque Testamento. Aut ad custodiam virtutum perceptarum, ne superbia tentante dispereant, sicut apostolus Paulus, cui ne magnitudine revelationum extolleretur, datus est stimulus carnis suae angelus Satanae qui eum colaphizaret [II Cor. XI]. Aut ad intelligenda et corrigenda peccata nostra, sicut Maria soror Aaron in eremo ob verba temeritatis et superbiae lepra percussa est [Num. XII]. Vel sicut paralyticus de quo tractamus, qui non nisi dimissis primo peccatis potuit ab infirmitate curari. Aut ad gloriam Dei salvantis, sive per seipsum, sive per famulos suos, sicut caecus natus in Evangelio [Ioan. IX], qui neque ipse peccavit, neque parentes eius, sed ut manifestarentur opera Dei in illo: sicut Lazarus, cuius infirmitas non fuit ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificaretur Filius Dei per eam [Ioan. XI]. Aut ad inchoationem damnationis aeternae, quod reproborum est et proprium: sicut Antiochus et Herodes, qui utrique suo tempore adversum Deum repugnantes (I [I Mach. IX] [Act. XII], quod tormentorum in gehenna perpetuo passuri essent, praesentium afflictionum miseria cunctis ostendebant. Quibus congruit illud prophetae: Et duplici contritione contere eos [Ier. XVII], unde necesse est in omnibus quae temporaliter adversa patimur, cum humilitate Domino gratias agamus, et infirmitatis nostrae conscii de collatis nobis remediis gratulemur. Necesse est ut ad conscientiam nostram reversi solerter opera nostra simul et cogitationes exploremus, et quidquid nos peccasse deprehendimus, digna castigatione purgemus, quidquid de his quae nos recte fecisse credebamus, vitio in nobis elationis perisse comperimus, et hoc humili satisfactione castigemus: haec enim nobis saepius fit causa flagellorum. Caeterum innocentes et iustos ob augmenta praemiorum flagellari, perfectorum est donum speciale virorum; verberibus autem temporalibus ad aeterna tormenta compelli, impoenitentium est poena reproborum.
5 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata, ait paralytico: Tibi dico surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Si et Deus est iuxta Psalmistam [Psal. CII] qui quantum distat oriens ab occasu, elongavit a nobis iniquitates nostras, et Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata: ergo idem et ipse Deus et Filius hominis est, ut et homo Christus per divinitatis suae potentiam peccata dimittere possit, et idem Deus Christus per humanitatis suae fragilitatem pro peccatoribus mori. Spiritaliter autem de grabato surgere, est animam se a carnalibus desideriis ubi aegra iacebat, abstrahere. Grabatum vero tollere, est ipsam quoque carnem per continentiae frena correptam, spe coelestium praemiorum a deliciis segregare terrenis. Sublato autem grabbato domum ire, ad paradisum redire est. Haec etenim vera est domus nostra, quae hominem prima suscepit, non iure amissa, sed fraude tandem restituta per eum qui fraudulento hosti nihil debuit. Aliter sanus qui languerat domum, reportat grabatum, cum anima remissione accepta peccatorum, ad internam sui custodiam cum ipso se corpore refert, ne quid post veniam unde iterum iuste feriatur, admittat.
6 Et statim ille surrexit, et sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificarent Deum, dicentes: Quia nunquam sic vidimus. Quam miranda divinae potentiae virtus, ubi nulla temporis interveniente morula, iussu Salvatoris salus festina comitatur! Merito qui adfuerant, damnatis blasphemiae iaculis, ad laudem tantae maiestatis stupentia corda convertunt.
Beda Venerabilis HOME

bke47.125r

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XVII. IN DOMINICA DECIMA OCTAVA POST TRINITATEM. <<<     >>> HOMILIA XIX. IN DOMINICA VIGESIMA TERTIA POST TRINITATEM.
monumenta.ch > Lucanus > sectio 643 > 18