monumenta.ch > Lucanus > sectio 574 > sectio 302 > 37
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XXXVI. IN DOMINICA QUINQUAGESIMAE. <<<     >>> HOMILIA XXXVIII. IN FERIA QUINTA POST DIEM CINERUM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XXXVII. IN DIE CINERUM.

0 LUC. XII, MATTH. VI. Lectio sancti evangelii secundum Lucam. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Facite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. Ubi enim thesaurus vester, ibi et cor vestrum erit. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, etc.
1 Non hoc praeceptum esse putandum est, ut nil pecuniae reservetur a sanctis, vel suis, scilicet, vel pauperum usibus suggerendae, cum et ipse Dominus, cui ministrabant angeli, tamen ad informandam Ecclesiam suam loculos habuisse legatur, et a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus aliisque indigentibus tribuens; sed ne Deo propter ista serviatur, et ob inopiae timorem iustitia deseratur.
2 Thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Sive simpliciter accipiendum, quod pecunia servata deficiat, vel, videlicet, a fure thesauris erepta, vel in thesauris ipsa sui fragilitate foedata; data autem pro Christo perennem misericordiae fructum conferat in coelis. Seu certe ita intelligendum, quod thesaurus boni operis si commodi terrestris occasione condatur, facile corruptus intereat; at si coelesti solum intentione congeratur, non exterius hominum favore, non intus inanis gloriae valeat labe maculari. Fur enim deforis rapit, tinea scindit interius: Fur abstulit divitias eorum, de quibus Dominus ait: Receperunt mercedem suam [Matth. VI]. Tinea corrupit vestes eorum quos Psalmista redarguens, ait: Quoniam Deus dissipat ossa hominum sibi placentium [Psal. LII]. Ossa enim virtutum robur appellat.
3 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. Hoc non solum de pecunia, sed et de cunctis possessionibus sentiendum est. Gulosi deus venter est. Ibi ergo habet cor, ubi et thesaurum. Luxuriosi thesauri epulae sunt; lascivi, ludicra; amatoris, libido. Huic servit unusquisque a quo vincitur.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v