monumenta.ch > Lucanus > sectio 143 > 51
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA L. IN FERIA SECUNDA POST DOMINICAM OCULI. <<<     >>> HOMILIA LII. IN FERIA QUARTA POST DOMINICAM OCULI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LI. IN FERIA TERTIA POST DOMINICAM OCULI.

0 LUC. XVII, MATTH. XVIII. In illo tempore, dixit Iesus ad discipulos suos: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi. Et dixerunt apostoli Domino: Adauae nobis fidem, etc.
1 Tale quid et in Deuteronomio legimus: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum [Levit. XIX]. Quo igitur ordine scandala declinare et vae perpetuum vitare possumus insinuat, si nos videlicet ipsos, ne quem laedamus, attendimus, si peccantem zelo iustitiae corripimus, si ex corde poenitenti misericordiae pietatisque viscera pandimus. Ubi caute intuendum est quia non passim peccanti dimittere, sed poenitentiam agenti dimittere iubemur, et primo quidem peccantem misericorditer increpare, ut sit cui postmodum habeamus iuste dimittere. Qui ergo fratrem videns peccare tacuerit, non minus Dominici praecepti transgressor est, quam is qui eidem poenitenti veniam dare noluerit, quia qui dixit: Si poenituerit, dimitte, praemisit: Si peccaverit, increpa. Itaque venia fratri post increpationem largienda est; sed illi utique qui se poenitendo ab errore convertit, ne vel difficilis venia, vel remissa sit indulgentia.
2 Etsi septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi. Septenario numero non veniae dandae terminus ponitur, sed vel omnia peccata dimittenda, vel semper poenitenti dimittendum praecipitur. Solet enim saepe per septem cuiuscunque rei aut temporis universitas indicari. Unde quod in psalmo canitur: Septies in die laudem dixi tibi [Psal. CXVIII], nihil est aliud quam: Semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII]. Nam et alibi Petro interroganti quoties peccanti in se fratri dimittat, an usque septies? respondit Dominus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies [Matth. XVIII], id est, quadringentis nonaginta vicibus, ut toties peccanti fratri dimitteret in die, quoties ille peccare non posset. Peccanti igitur in te fratri, si poenitentiam egerit dimittendi habes potestatem, imo necessitatem, ut et tibi poenitenti, ac veniam flagitanti Pater, qui est in coelis, ignoscat. At si increpatus converti, et poenitentiam agere neglexerit, quid super hoc veritatis sententia decernat, intuere: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum, et caetera usque quo ait: Si autem et Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus [Matth. XVIII]. Et merito, quia sub nomine fidelis egit opera infidelium. Aliter sane veniam fratri petenti, aliter inimico persequenti dare iubemur. Hinc, videlicet, ut accepta remissione peccati, quo nobis insontibus nocuit, socia nobis charitate communicet; illi vero, ut cum nobis malum vult, et si potest, facit, nos semper bonum velimus, faciamusque quod possimus. Neque enim David eumdem veniae modum persecutoribus suis poenitentiae remedio privatis, quamvis misericorditer eos lugens praestare potuit [II Reg. I], quem fratribus salubri compunctione castigatis Ioseph benevole cognoscendus exhibuit [Gen. L].
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v