monumenta.ch > Beda Venerabilis > 56
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LV. IN NATALI DIVAE MARIAE VIRGINIS. <<<     >>> HOMILIA LVII. IN DIE ASSUMPTIONIS MARIAE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LVI. IN VIGILIIS DIVI MATTHAEI APOSTOLI.

0 LUC. V. MATTH. IX. MARC. II. In illo tempore, vidit Iesus publicanum, nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi, Sequere me, etc.
1 Idem Levi qui Matthaeus est, sed Lucas Marcusque propter verecundiam et honorem evangelistae, noluerunt nomen ponere vulgatum. Ipse autem Matthaeus iuxta illud quod scriptum est: Iustus accusator sui est [Prov. XVIII], in primordio sermonis Matthaeum se et publicanum nominat, ut ostendat legentibus nullum debere conversum de salute diffidere, cum ipse de publicano in Apostolum, de teloniario in Evangelistam sit repente mutatus.
2 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. Intelligens Matthaeus quid sit veraciter Dominum sequi, relictis omnibus, sequitur. Sequi enim, imitari est. Ideoque ut pauperem Christum, non tam gressu quam affectu confortari [Leg. consectari] potuisset, reliquit propria, qui rapere solebat aliena, perfectaque nobis abrenuntiationis saeculi formam tribuens, non solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contempsit, quod evenire poterat a principibus saeculi, quia vectigalium rationes imperfectas atque incompositas reliquerit. Tanta enim cupiditate sequendi Dominum ductus est, ut in nullo prorsus huius vitae respectum vel cogitationem sibimet reservaverit, propter quod iusta mercede, dum humana sedulus negotia deserit, dominicorum fidelis dispensator meruit esse talentorum.
3 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua. Qui domicilio Christum interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Itaque Dominus libenter ingreditur, et in eius qui crediderit recumbit affectum. Et hoc est bonorum operum spiritale convivium, quo dives populus eget, pauper epulatur.
4 Et erat turba multa publicanorum, et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. Viderunt publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse poenitentiae, et ob id etiam ipsi non desperant salutem.
5 Et murmurabant Pharisaei et Scribae eorum, dicentes ad discipulos eius: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? Convivantibus cum Domino publicanis, Pharisaei murmurantes de ieiunio gloriantur. Ubi primo legis et gratiae quanta sit distantia declaratur, quia qui legem sequuntur, ieiunae mentis famem patiantur aeternam; qui vero verbum in interioribus animae receperunt alimenti coelestis, et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possint. Deinde retributionis futurae species praefiguratur, quando epulantibus cum Christo electis, perfidia superborum ieiuna torquebitur, quibus dicitur: Meretrices et publicani praecedent vos in regnum Dei [Matth. XXI]. Quod sit per Matthaei electionem fides gentium, quae prius mundi lucris inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiuntur, exprimitur, profecto supercilium Pharisaeorum, Iudaeorum invidiam, qua degentium salute torquentur, insinuat.
6 Et respondens Iesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam. Suggillat Scribas et Pharisaeos, qui iustos se putantes, peccatorum consortia declinabant. Seipsum namque medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore eius sanati sumus [Isai. LIII] [I Petr. II]. Sanos autem et iustos appellat eos qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X], qui ex lege praesumentes Evangelii gratiam non quaerunt. Porro male habentes, et peccatores vocat eos, qui suae fragilitatis conscientia devicti, nec per legem iustificari posse videntes, Christi se gratiae poenitendo submittunt. Ubi simul ostenditur quod non in pristinis vitiis permanentes, ut Scribae et Pharisaei murmurabant, sed poenitentiam agentes Publicani venerint ad Iesum; et ipse quoque Iesus convivia peccatorum, ut occasionem haberet docendi, et spiritales invitatoribus suis praeberet cibos, adire dignatus sit. Denique cum frequenter pergere ad convivium describatur, nihil refertur aliud nisi quid ibi fecerit, quid docuerit, et ut humilitas Domini eundo ad peccatores, et potentia doctrinae eius in poenitentium conversione, monstretur.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LV. IN NATALI DIVAE MARIAE VIRGINIS. <<<     >>> HOMILIA LVII. IN DIE ASSUMPTIONIS MARIAE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 56