monumenta.ch > Beda Venerabilis > 57
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LVI. IN VIGILIIS DIVI MATTHAEI APOSTOLI. <<<     >>> HOMILIA LVIII. IN COMMEMORATIONE DIVINAE VIRGINIS MARIAE, DE EVANGELIO: 'EXTOLLENS VOCEM QUAEDAM MULIER.'

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LVII. IN DIE ASSUMPTIONIS MARIAE.

0 LUC. X. In illo tempore, intravit Iesus in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine, excepit eum in domum suam, etc.
1 Duae istae Domino dilectae sorores duas vitas spiritales, quibus in praesenti sancta exercetur Ecclesia, demonstrant. Martha quidem actualem, qua proximo in charitate sociamur, Maria vero contemplativam, qua in Dei amore suspiramus. Activa enim vita est panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quae singulis quibusque expediant, dispensare, et commissis nobis, qualiter subsistere valeant, praevidere. Contemplativa vero vita est, charitatem quidem Dei et proximi tota mente retinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli desiderio conditoris inhaerere, ut nil iam agere libeat, sed, calcatis curis omnibus ad videndam faciem sui Creatoris animus inardescat, ita ut iam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere, illis hymnidicis angelorum choris interesse, admisceri coelestibus civibus, de aeterna in conspectu Dei corruptione gaudere.
2 Quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Haec utrique vitae congruere, nemo qui dubitet. Et contemp1ativae quidem uniformis perfectio est, exutam mentem in cunctis habere terrenis, eamque quantum humana imbecillitas sinit, unire cum Christo. Activae vero, quam frequens sit ministerium, gentium Magister edocet [II Cor. XI, XII], qui celeberrimis Epistularum dictis suos pro Christo terra marique labores, sua pericula commemorat. In quibus etiam visiones et revelationes Domini commendans, non minus se in speculativa virtute, quod perpaucis est imitabile, consummatum fuisse significat. Unde dicit: Sive enim mentem excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis [II Cor. V].
3 Quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut adiuvet me. Et illorum persona loquitur, qui, adhuc divinae contemplatione ignari, solum quod didicere fraternae dilectionis opus Deo placitum ducunt, ideoque cunctos qui Christo devoti esse velint huic mancipandos autumant. Et bene Martha stetisse, Maria secus pedes Domini sedisse describitur, quia vita activa laborioso desudat in certamine, contemplativa vero, pacatis vitiorum tumultibus, optata iam in Christo mentis quiete perfruitur.
4 Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha sollicita es et turbaris circa plurima. Porro unum est necessarium. Et beatus David solum hoc necessarium homini esse definiens, Deo iugiter inhaerere desiderat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam [Psal. LXXII]. Et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini, et visitem templum sanctum eius [Psal. XXVI]. Una ergo et sola est theoria, id est, contemplatio Dei, cui merito omnia iustificationum merita, universa virtutum studia postponuntur.
5 Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Ecce pars Marthae non reprehenditur, sed Mariae laudatur. Neque enim bonam partem elegisse Mariam dicit, sed optimam, ut etiam pars Marthae indicaretur bona. Quare autem pars Mariae sit optima, subinfertur cum dicitur: Quae non auferetur ab ea. Activa etenim vita cum corpore deficit. Quis enim in aeterna patria panem esurienti porrigat, ubi nemo esurit? Quis potum tribuat sitienti, ubi nemo sitit? Quis mortuum sepeliat, ubi nemo moritur? Cum praesenti ergo saeculo vita aufertur activa; contemplativa autem hic incipitur, ut in coelesti patria perficiatur. Quia amoris ignis qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat viderit, in amore amplius ignescit. Contemplativa ergo vita minime aufertur, quia subtracta praesentis saeculi luce perficitur.
Beda Venerabilis HOME

bke47.135v