monumenta.ch > Beda Venerabilis > 67
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXVI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE. <<<     >>> HOMILIA LXVIII. IN FESTO SANCTI LUCAE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXVII. IN FESTO DIVI MICHAELIS.

0 MARC. IX. MATTH. XVIII. In illo tempore, accipiens Iesus puerum statuit eum in medio eorum, quem cum complexus esset, ait illis: Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit, etc.
1 Videns cogitationes discipulorum Dominus, curat desiderium gloriae humilitatis contentione sanare, primatumque non esse quaerendum, et prius simplici humilitatis commonet imperio, et mox puerilis innocentiae docet exemplo. Quod enim ait: Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit, vel simpliciter pauperes Christi ab his qui velint esse maiores pro eius ostendit honore recipiendos; vel certe malitia parvulos ipsos esse suadet, ut instar aetatis parvulae simplicitatem sine arrogantia, charitatem sine invidia, devotionem sine iracundia conservent. Quod autem complectitur puerum, significat humiles suo dignos esse complexu ac dilectione, talesque cum impleverint quod praecepit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI], iure posse gloriari, ac dicere: Laeva eius sub capite meo, et dextera eius amplexabitur me [Cant. II]. Bene autem cum dixisset: Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit, addidit in nomine meo, ut, videlicet, formam virtutis, quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi, iuvante rationis industria, sequantur. Sed quia se in pueris recipi docebat, videlicet, quasi caput in membris suis, ne putaretur hoc esse solum quod videbatur, adiunxit, atque ait:
2 Et quicunque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit [Luc. IX]. Talem se utique ac tantum credi volens, qualis et quantus est Pater. Usque adeo enim, inquit, nihil distat inter me et eum, ut qui me receperit, recipiat et eum qui misit me.
3 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur. Quanquam haec generalis possit esse sententia adversum omnes qui aliquem scandalizant, tamen iuxta consequentiam sermonis etiam contra apostolos dictum intelligi potest, qui inter se disputantes, quis esset illorum maior, videbantur invicem de dignitate contendere [Luc. XXII] [Matth. XX]. Etsi in hoc vitio permansissent, poterant eos quos ad fidem vocabant per suum scandalum perdere, dum apostolos viderent inter se de honore pugnare. Quod autem dixit: Bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius, secundum ritum provinciae loquitur, quo maiorum criminum ista apud veteres Iudaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur. Et revera melius innoxium, poena quamvis atrocissima temporali, tamen vitam finire corpoream, quam laedendo fratrem mortem animae mereri perpetuam. Recte autem qui scandalizari potest pusillus appellatur. Qui enim magnus est, quaecunque viderit, quaecunque passus fuerit, non declinat a fide; qui autem pusillus est animo et parvus, occasiones quaerit quomodo scandalizetur. Propterea denique oportet nos maxime iis consulere, qui parvi sunt in fide, ne occasione nostri offendantur, et recedant a fide, ac decidant a salute. Notandum sane quod in nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando vero pro nihilo contemnendum. In quantum enim sine peccato possumus vitare proximorum scandalum, debemus; si autem de veritate scandalum oritur, utilius permittitur scandalum nasci, quam veritas relinquatur. Item per molam asinariam saecularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo caeteros destruit, vel exemplo, melius profecto erat ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent. Quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret.
4 Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam. Bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inexstinguibilem. Quia supra docuerat ne scandalizemus eos qui credunt in eum, nunc consequenter admonet quantum cavere debeamus eos qui scandalizare nos, id est, verbo, vel exemplo suo ad ruinam peccati propellere certant. Manum quippe nostram appellat necessarium amicum, cuius opere atque auxilio quotidiano opus habemus. Sed talis si nos laedere in causa animae voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere voluerimus, simul in futura cum illo pereamus. Quod autem subditur:
5 Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguetur [Isai. LXVI]. In verme putredinem gehennae, sicut in igne ardorem designat. Sive vermis dicit seram scelerum poenitudinem, quae nunquam in tormentis conscientiam afflictorum mordere cessabit, ut ignis sit poena exstrinsecus saeviens, vermis dolor interius accusans.
6 Et si pes tuus scandalizat te, amputa illum. Bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis, etc. In pede, sicut et in manu charos inemendabiles docet alienandos a nobis, ne per immunditiam eorum, quos castigare nequimus, et ipsi polluti pereamus. Sed manus propter opus necessarium nobis, pes sunt dicti tales propter ministerium discursuque in nostris usibus accommodos.
7 Quod si oculus tuus scandalizat te, eiice eum. Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. In oculo quoque propter scandalum eruendo iidem nostri carnaliter amici, spiritaliter vero adversarii designantur. Sed cum nos eorum consultu ac provisione opus habemus, illi vero consilio nos pravo decipere, atque in iter erroris deflectere quaerunt, penitus nobis eorum omittenda est societas. Scandalum quippe sermo Graecus est, quod nos offendiculum, vel ruinam et impactionem pedis dicere possumus. Quidam scandalum Graece, Latine scrupulum, dicunt. Ille ergo scandalizat fratrem, qui ei dicto factove minus recto occasionem ruinae dederit. Potest et simpliciter dici: Si quis ita necessarius nobis videtur esse ut manus, pes et oculus, utilis, videlicet, atque sollicitus et acutus ad perspiciendum, scandalum autem nobis facit, et per dissonantiam morum nos trahit in gehennam, ne sic quidem temporalibus eius commodis cum periculo animarum nostrarum uti ac refoveri debemus.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXVI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE. <<<     >>> HOMILIA LXVIII. IN FESTO SANCTI LUCAE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 67