monumenta.ch > Beda Venerabilis > A > 93
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XCII. DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA. <<<     >>> HOMILIA XCIV. DE SANCTO PETRO ET PAULO.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XCIII. DE INVENTIONE SANCTAE CRUCIS.

0 Quomodo inventa fuit sancta crux, scire debemus. Fuit in tempore Constantini quidam serpens, qui comedebat multos homines Romanorum, et bestias: venit itaque Constantinus, et occidit serpentem, et de veneno serpentis factus est leprosus. Sui homines coeperunt quaerere medicos qui sanarent eum. Ad ultimum venit quidam medicus, qui dixit se eum sanare, unde fuit magnum gaudium inter Romanos. Dixitque medicus ad Constantinum: Quaere unum dolium, et congrega omnes pueros, et occide eos, et in sanguine illorum balneabis te, et sanaberis. Et factum est ita. Congregati sunt ante palatium regis omnes pueri, et exivit rex, et vidit pueros cum matribus suis flentibus, et ait: Melius est ut ego peream, quam tot homines cum filiis; et factum est ita. Illae vero rogantes Deum ut daret Constantino salutem, et exaudita est oratio mulierum. Et quadam nocte beatus Petrus et Paulus venerunt ad Constantinum, et dixerunt ei dum dormiret: O Constantine, quaere sanctum Silvestrum, quia ipse mundabit te. Mane autem facto, Constantinus dixit matri suae, quomodo Petrus et Paulus ei dixerunt. Quo audito regina gavisa est, et quaesivit sanctum Silvestrum, et dixit ei quomodo suus filius eum videre volebat. Quo audito sanctus Silvester, accipiens baculum, ivit ad Constantinum; cui ait Constantinus: O sancte Silvester ex Deo benedicte, qui hodie suam virtutem in me per te demonstrabit, sana me: cui Silvester respondit: Si credideris in Filium virginis, sanitatem accipies: cui Constantinus: Amorem Dei super omnia diligo. Tunc sanctus Silvester iussit aquam deferri, in qua baptizavit eum, et sanus factus est. Hoc facto, Constantinus dixit sancto Silvestro: Quid vis ut dem tibi? cui sanctus Silvester: Nihil aliud peto, nisi sanctorum apostolorum corpora; quo audito, Constantinus abstraxit corpora apostolorum de puteo, et statim posuit ea in optimo loco cum magno gaudio et honore. Post haec vocavit suos milites, dicens se mare transire velle, et omnia quae haberet in hac parte, sancto Petro daturum, et ita factum est. Transivit mare, et fecit Constantinopolim, unde Saraceni congregati ibant eum debellari. Constantinus autem hoc audiens, timuit valde; sed angelus Domini nocte veniens, inquit ei: Noli timere, quia dum ingrederis bellum, videbis signum crucis in coelo, et facies illud in lancea, et securus ingredere bellum, et habebis victoriam; et ita factum est, et occidit multos Saracenos. Hoc peracto, misit ad Helenam matrem suam Hierosolymam, ut quaereret crucem Domini. Cum autem intravit Hierosolymam, convocavit omnes Iudaeos, et petiit crucem: qui dixerunt se nescire. At illa ait: Per Deum, qui me fecit, nisi eam reddetis, vos omnes occidam. Quo audito, quaerebant inducias, et concessit usque in diem sequentem. Iudaei sciscitabantur ad invicem, si quis sciret ubi esset. Tandem unus, nomine Iudas, inquit: Audivi patrem meum dicentem quod suus atavus sibi dixerat ubi Iudaei miserunt eam. Post haec dixerunt reginae quod Iudas dixerat. Regina vero retinuit Iudam, et alligavit eum, donec ipse Iudas oravit ad Deum, et Deus indicavit ei ubi sancta crux erat. Foderunt autem terram, et invenientes tres cruces, nescierunt quae esset crux Domini, sed mortuus ablatus super crucem latronum non movit; tertio autem super crucem Domini, et revixit, et ita inventa est sancta crux. Post haec foderunt in eodem loco, et invenerunt clavos, quos fixerunt in manibus et pedibus Domini, et unum ex illis dedit Helena Constantino, quem posuit in freno equi sui, et post haec non fuit victus in bello. Postea baptizavit Iudam, imponens sibi nomen Quiracus, et constituit illum episcopum in Ierusalem, per quem Dominus dignatus est multa facere miracula.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v