monumenta.ch > Beda Venerabilis > A
>>> Beda, In Lucae Evang. Expositio, 1, PRIMUM.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 1, PROOEMIUM.

1 Beatus evangelista Lucas de omnibus quae coepit Iesus facere et docere, usque in diem qua assumptus est, sermonem facturus; primo eorum qui falsa de illo scripsere, redarguere curavit audaciam. Lectorem videlicet tacite admonens, ut non solum quae praedicat ipse sequenda, verum quae aliter sonuerint, novit penitus esse detestanda.
2 Et ne errorum forte infirmis oriretur occasio, superflua passim scribentium lectionem prorsus aversandam. Neque enim de omnibus generaliter, sed de quibusdam speciali fidei vel scientiae virtute praeditis dici potuit; Etsi mortiferum quid biberint, non eis nocebit [Marc. XVI]. Sic ergo incipit Lucas.
3 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis completae sunt rerum, sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis, visum est et mihi assecuto a principio de omnibus diligenter ex ordine ex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem.
4 Quo manifestissime prooemio significat eam sibi maxime causam Evangelii fuisse scribendi, ne pseudoevangelistis facultas esset falsa praedicandi, qui, ut eorum hodieque monumenta testantur, sub nomine apostolorum perfidiae conati sunt inducere sectas. Denique nonnulli Thomae, alii Bartholomaei, quidam Matthiae, aliqui etiam duodecim apostolorum titulo reperiuntur falso sua scripta praenotasse.
5 Sed et Basilides atque Apelles, quorum unus trecentos sexaginta quinque coelos, alter duos invicem contrarios deos inter alia nefanda dogmatizabant, Evangelia sui nominis errore foeda reliquisse. Inter quae notandum, quod dicitur Evangelium iuxta Hebraeos, non inter apocryphas, sed inter ecclesiasticas numerandum historias.
6 Nam et ipsi sacrae Scripturae interpreti Hieronymo pleraque ex eo testimonia usurpare, et ipsum in Latinum Graecumque visum est transferre sermonem. Falsa vero Evangelia, Lucas prima mox praefatione refellit. Quoniam quidem multi (inquit) conati sunt ordinare narrationem. Multos videlicet eos non tam numerositate quam haereseos multifariae diversitate connumerans, qui non Spiritus sancti munere donati, sed vacuo labore conati magis ordinarint narrationem, quam historiae texuerint veritatem, ideoque aliis complendum opus, in quo frustra sudavere reliquerint. Illis nimirum, qui cum sint quatuor, non tam quatuor Evangelia, quam unum quatuor varietate pulcherrima consonum ediderunt.
7 Ediderunt enim sicut tradiderunt illis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Qua sententia non soli Lucas et Marcus, qui praesentem in carne Dominum non viderant, atque ideo quae scriberent auditu discere debebant, verum Matthaeus quoque et Ioannes apostoli sunt designati. Et ipsi enim in multis quae scriberent ab iis qui infantiam, pueritiam, genealogiamque eius scire et gestis interesse potuerant, audire opus habebant.
8 Quod autem visum etiam sibi scribere dicit, non quasi a se sibi visum, sed Spiritu sancto instigante, sibi quoque visum significat. Iuxta quod in epistola sua dicunt apostoli: Visum est enim Spiritui sancto, et nobis. Cuius nimirum gratia geritur, ut id quod bonum est, nobis etiam bonum videatur. Et assecutum quidem se non pauca dicit, sed omnia.
9 Verum assecuto omnia visum est scribere non omnia, sed de omnibus quae ad fidem legentium confirmandam crederet idonea, quia nec ipse mundus, si scriberentur caperet omnia [Ioan. XXI]. Unde etiam consulto nonnulla quae ab aliis sunt dicta praeteriit, ut multifaria in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam singuli libri mysteriorum gestorumque miraculis eminerent.
10 Theophilus, interpretatur amans Deum, vel amatus a Deo. Quisquis ergo amat Deum, sive a Deo se desiderat amari, ad se scriptum putet Evangelium, et ut sibi datum munus, sibique commendatum pignus conservet. Ne videlicet acceptam verbi pecuniam, vel tinea dilacerationis haereticae, vel sordidae cupiditatis aerugo devastet. Non autem novorum quorumlibet eidem Theophilo et velut ignotorum ratio pandenda, sed eorum de quibus eruditus est, verborum promittitur veritas exprimenda. Scilicet ut quo quid ordine de Domino vel a Domino gestum dictumve sit, agnoscere queat. Neque enim qui perfectus esse cupit, solummodo in Christum credere, sed et fidem perpetuae divinitatis, et temporaneae dispensationis illius debet ordinem nosse.
Beda Venerabilis HOME

csg85.7

>>> Beda, In Lucae Evang. Expositio, 1, PRIMUM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > A

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik