monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 2, V. <<<     >>> VII.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 2, CAPUT VI.

1 Factum est autem in Sabbato secundo primo cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas, et manducabant confricantes manibus. Hoc est quod Marcus ait, quia discipuli propter nimiam eorum qui veniebant ut curarentur importunitatem, ne manducandi quidem spatium habebant, et ideo quasi homines esuriebant.
2 Quod autem spicas segetum manibus confricant, et inediam consolantur, vitae austerioris indicium est, non praeparatas epulas, sed cibos simplices quaerentium. Et nota quod primi apostoli Salvatoris litteram Sabbati destruunt, adversum Ebionitas, qui cum caeteros recipiant apostolos, Paulum quasi transgressorem legis repudiant. Unde bene Lucas diem quo Sabbati littera solvi coeperat, δευτερόπρωτον hoc est-secundo-primum Sabbatum nuncupat, volens intimare Sabbati legalis observantiam cessare ultra debere, et naturalis Sabbati libertatem quae ad Moysi usque tempora caeterorum dierum similis erat, oportere restitui.
3 Ut sicut Ecclesiam non circumcisio vel caeremoniae legis, sed fides Abrahae qua in praeputio iustificatus est, per dilectionem operata salvat, ita hanc etiam non aliud quam spiritale Sabbatum, quo et ipse Abraham semper a servili, id est, noxia vacabat actione, per septiformem Spiritus sancti gratiam Deo commendet. Huius itaque temporis Sabbatum, quo sicut in caeteris diebus utilia quaeque licet operari, ad distinctionem Iudaici Sabbati quo non iter facere, non ligna colligere, non alia quaelibet necessaria facere licebat, secundo-primum appellat.
4 Primum videlicet hoc a secundo praelatum sive temporis ordine, quia per innumera ante legem saecula, quomodo nunc agitur a patribus agebatur, seu certe gratiae munere significans ut nil aliud secundo-primum, quam inferiori superius intelligas esse Sabbatum. Nam et primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Nec tamen errat, si quis Dominum Iesum Christum secundo-primum Adam velit appellare, qui merito scilicet et gratia non humanae nativitatis ordine primum praecesserit Adam, iuxta quod de illo praecursor suus ait: Qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat [Ioan. I]. Potest et ita in Sabbato secundo primo dictum intelligi, ut unum idemque Novi Testamenti Sabbatum, et secundum et primum sit.
5 Secundum, quia post legale Sabbatum a nobis observatur. Primum, quia et ante decreta legis a iustis observabatur antiquis. Mystice autem discipuli per sata transeunt, illa videlicet de quibus Dominus ait, Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem, et qui metit, mercedem accipit [Ioan. IV]. Et ideo nihil melius esurire, quam salutem intelliguntur, hominum quam ipse messorum primus quondam inter preces esuriens, mox ostensis quas cupiebat dapibus, audit: Surge, Petre, occide et manduca [Act. X]. Et mira sacramenti concordia, quia et ibi mactari et manducari iubentur animalia, et hic confricari et nihilominus manducari spicae referuntur.
6 Hoc est enim: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, et exuite vos veterem hominem, cum actibus eius [Coloss. III]. Quia non aliter quisque transit in corpus Christi, non aliter doctorem profectus sui fructibus pascit. Vellere itaque spicas esse homines a terrena intentione, qua solum mentis quasi radicem fixerant, eruere.
7 Fricare autem manibus, exemplis virtutum ab ipsa etiam carnis concupiscentia, quasi folliculis atque integumentis aristarum, puritatem mentis exuere. Grana vero manducari est, emundatum quemque ab omni inquinamento carnis et Spiritus, per ora praedicantium, Ecclesiae membris incorporari. Et bene haec discipuli apud Marcum, Dominum praegredientes egisse referuntur, quia doctoris necesse est sermo praecedat, et sic cor auditoris gratia supernae visitationis illustret.
8 Quidam autem Pharisaeorum dicebant illis: Quid facitis quod non licet in Sabbatis? Haec alii Evangelistae narrant ipsi Domino fuisse magis obiecta. Sed sive illi, sive discipulis eius, sive per plures passim criminantes utrisque sint dicta (neque enim ullus evangelista falsum scribere potuit) tamen quia quidquid a discipulis agitur, ad eum respicit, cuius in agendo magisterium sequuntur, confestim ille iuxta quod Esaias ait: Et arguet in aequitate pro mansuetis terrae [Isa. XI], falsos legis defensores veris sanctorum devincit exemplis.
9 Ait enim:
10 Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant, quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? Regum narrat historia, beatum David insidias Saulis vitantem ad Abimelech sacerdotem venisse in Nobe, sibi suisque cibos petisse.
11 At sacerdotem panes communes non habentem, cum solum primo disceret mundos a mulieribus ab heri et nudiustertius fuisse pueros, panes consecratos ei dare non dubitasse, melius arbitratum propheta dicente: Misericordiam volo et non sacrificium [Matth. IX] de famis periculo homines liberare, quam Deo offerre sacrificium.
12 Hostia enim Deo placabilis, hominum salus est. Opponit ergo Dominus Pharisaeis calumniatoribus, et dicit: Si et David sanctus est, et Abimelech pontifex a vobis non reprehenditur, sed legis uterque mandatum probabili excusatione transgressi sunt, et fames in causa est, cur eamdem famem non probatis in apostolis, quam probatis in caeteris?
13 Quamquam et in hoc multa distantia sit, isti spicas in Sabbato manu confricant, illi panes comedere Leviticos, et ad Sabbati solemnitatem accedebant. Coquebantur enim panes propositionis ante Sabbatum, et Sabbato mane oblati super sacram mensam ponebantur, bis seni ad alterutros conversi, duabus pateris aureis superpositis thure plenis. Quae permanebant ad aliud Sabbatum, et tunc pro illis alii deportabantur, illi vero sacerdotibus exhibebantur. Et thure incenso in igne sacro in quo omnia holocausta fieri solebant, aliud thus super alios duodecim panes adiiciebatur.
14 Qua hora superveniens David, panesque consecratos accipiens, ostendit figurate sacerdotalem cibum, ad usum transiturum esse populorum. Sive quod omnes vitam sacerdotalem debemus imitari, sive quia omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt. Ungimur enim in sacerdotium sanctum, offerentes nosmetipsos Deo hostias spiritales.
15 Et dicebat illis, quia Dominus est Filius hominis etiam Sabbati. Si, inquit, David rex sacerdotali cibo pastus excusabilis est, et iuxta alterius Evangelii fidem sacerdotes Sabbatum per templi ministerium violantes crimine carent, quanto magis Filius hominis, qui verus rex et verus sacerdos, et ideo Dominus est Sabbati, evulsarum Sabbato spicarum noxa non tenetur.
16 Factum est autem et in alio Sabbato, ut intraret in synagogam et doceret, et erat ibi homo, et manus eius dextera arida. Sabbatis praecipue Dominus in synagoga docet, operaturque virtutes, non solum propter insinuandum spiritale Sabbatum, sed et propter celebriorem eo die populi conventum. Cui tunc ex antiqua Patrum institutione moris erat, qui vacare a labore per legem iubebatur, legendis audiendisque Scripturis operam dare.
17 Iuxta quod in Actibus apostolorum Iacobus loquitur. Moyses enim a diebus antiquis habet qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne Sabbatum legitur. Nam sicut hi quibus venandi ars est, ubi feras, pisces et volucres abundare didicerint, ibi sua maxime retia tendunt: ita et Dominus semper docuit in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniebant, volens omnes salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Homo sane qui manum habebat aridam, humanum genus indicat infecunditate boni operis arefactum, sed Domini miseratione curatum.
18 Cuius dextera quae in primo parente dum vetitae arboris poma decerperet, aruerat, per Redemptoris gratiam, dum insontes manus in crucis arbore tenderet, bonorum operum succis est restituta saluti. Et bene in synagoga manus erat arida, quia ubi scientiae donum maius, ibi gravius est inexcusabilis noxae periculum.
19 Observabant autem scribae et pharisaei si Sabbato curaret, ut invenirent accusare illum. Quia destructionem Sabbati quam in discipulis arguebant probabili magister excusaverat exemplo, nunc ipsum observando magistrum calumniari volunt, ut si Sabbato curet, transgressionis, si non curet, crudelitatis aut imbecillitatis arguant.
20 Ipse vero sciebat cogitationes eorum, etc. Hoc est quod legimus: Dominus novit cogitationes hominum quoniam vanae sunt [Psal. XCIII]. Et quod sequitur: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum [Ibid.]. De illis dictum est qui legem per Christum adimpletam, nec nobis carnale per hanc, sed spiritale Sabbatum didicerunt esse praeceptum.
21 Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos, si licet Sabbato bene facere an male? Praeveniens Dominus calumniam Iudaeorum quam sibi perfida mente paraverant, arguit eos quia legis praecepta prava interpretatione violarint, aestimando in Sabbato etiam a bonis operibus ferrandum, cum lex a malis abstinere iubeat dicens: Omne opus servile non facietis in eo [Levit. XXIII], id est peccatum: Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII]. Eodem praecepto simul et futuri saeculi formam in praesentibus adumbrans, ubi qui per sex saeculi huius aetates bona fecerunt, in septima quiete malorum tantummodo, non autem et bonorum sint ferias habituri. Nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est in Dei laude quiescere.
22 Animam salvam facere, aut perdere? Hoc est hominem curare, an non. Idem est quod praemiserat: Bene facere, an male. Non quod Deus summe bonus, auctor mali nobis aut perditionis esse possit, sed quod eius non salvare, Scripturae consuetudine perdere dicatur. Sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod molle obduraverit, sed quod meritis praecedentibus obduratum, misericorditer emollire noluerit. Et nos cum rogamus, ne nos inducas in tentationem [Matth. VI], protinus addendo: Sed libera nos a malo [Ibid.], manifeste docemur eius non inducere in tentationem, non esse aliud, quam liberare a malo; eius perdere animam esse, a perditione salvam non facere.
23 Si quem vero movet quare Dominus cum corpus esset curaturus, de animae salvatione interrogaverit, intelligat vel animam more Scripturarum pro homine positam, sicut dicitur: Hae sunt animae quae exierunt de femore Iacob [Exod. I]; vel quod illa miracula propter animae salutem faciebat, vel quod ipsa manus sanatio salutem animae significabat, quae a bonis (ut praedixi) cessans operibus, aridam quodam modo dextram habere videbatur.
24 Et circumspectis omnibus, dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus eius. Sananda manus arida iubetur extendi, quia infructuosae debilitas animae nullo melius ordine quam eleemosynarum largitate curatur. Unde Ioannes Baptista turbis sciscitantibus quid facerent, ut non velut arbores aridae mitterentur in ignem, hoc solum praecepit: Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat [Luc. III]. Et in Ecclesiastico dicitur: Fili, non sit manus tua ad accipiendum porrecta, et ad dandum collecta [Eccl. IV]. Frustra enim manus ad Deum pro peccatis rogaturus expandit, qui non has ad viduam rogantem beneficium laturus extenderit.
25 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Iesu. Magna utique insipientia, eos qui salute plurimum indigebant, de nece Salvatoris agere consilium. Qui quantum nequitiae studeant, ostenditur, cum et hoc in crimen reputant, quod ad verbum illius salvam qui languebat extenderit dexteram.
26 Quasi non eorum quisque maiora Sabbatis egerit, cibos portando, porrigendo calicem, caeteraque quae victui necessaria sunt exsequendo. Neque enim qui dixit et facta sunt, Sabbato laborasse poterat convinci.
27 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare. Non omnis qui orat, ascendit in montem. Est enim oratio quae peccatum facit. Sed qui bene orat, qui Deum orando quaerit, hic a terrenis ad superiora progrediens, verticem curae sublimioris ascendit. Qui vero de divitiis, aut de honore saeculi, aut certe de inimici morte sollicitus obsecrat, ipse in infimis iacens, viles ad Deum preces mittit.
28 Orat autem Dominus, non ut pro se obsecret, sed ut pro me impetret. Nam et si omnia posuerit Pater in potestate Filii, Filius tamen ut formam hominis impleret, obsecrandum Patrem putat esse pro nobis, quia advocatus est noster: Advocatum enim, inquit, habemus apud Patrem Iesum Christum [I Ioan. II]. Si advocatus est, debet pro meis intervenire peccatis.
29 Non ergo quasi infirmus, sed quasi pius obsecrat. Vis scire quam omnia quae velit, possit? et advocatus, et iudex est. In altero, pietatis officium; in altero, insigne est potestatis.
30 Et erat pernoctans in oratione Dei. Forma tibi praescribitur quam debeas aemulari. Quid enim te pro salute tua facere oportet, quando pro te Christus in oratione pernoctat? Quid te facere convenit, cum vis aliquod officium pietatis adoriri, quando Christus missurus apostolos prius orare curavit? Vis scire quam mihi, non sibi oraverit?
31 Et cum dies, inquit, factus esset, vocavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis. Ubi notandum, quod evangelica et apostolica Scriptura non solum illos duodecim appellat discipulos Christi, sed et omnes qui in eum credentes magisterio eius ad regnum coelorum erudiebantur. Discipuli quippe a discendo sunt vocati, ex quorum multitudine quos ipse voluit elegit.
32 Quos et apostolos nominavit. Apostoli Graece, Latine missi dicuntur. Cuius sacramentum nomine exponens evangelista Marcus, ait: Et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare Evangelium. Et ipse Dominus dicit: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Qui bene duodecim sunt electi, ut videlicet mundi salutem quam verbo praedicarent, suo quoque numero mystice commendarent.
33 Ter enim quaterni, decus dipondium [sic]. Hinc est enim quod et superius dixi, qua cum in typo Ecclesiae Salomon Domino templum conderet, fecit et mare aeneum, in quo sacerdotes lavarentur, duodecimque illud boum clunis imposuit, quorum tres aquilonem, tres occidentem, tres meridiem, et tres aspicerent orientem, figuraliter insinuans quoniam apostoli apostolorumque successores, cunctas orbis quadrati plagas fide et confessione sanctae Trinitatis essent a peccatorum labe purgaturi.
34 Simonem quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius. Non nunc primum Simoni Petri cognomen indidit, sed longe ante cum a fratre Andrea ad se adductum intuitus dixit: Tu es Simon filius Ioannae, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus [Ioan. I]. Sed cum volens Lucas nomina duodecim apostolorum enumerare, necesse haberet Petrum dicere, breviter innuere voluit quod non hoc ante vocaretur, sed ita eum Dominus cognominaverit, quamvis non tunc, sed quando Ioannes ipsa Domini verba posuit, intentos videlicet reddens auditores.
35 Nam si hoc ante vocaretur, non ita videres mysterium petrae, putans eum casu sic vocari, non providentia Dei. Ideo voluit eum prius aliud vocari, ut ex ipsa commutatione nominis, Sacramenti vivacitas commendaretur. Idem ergo Latine Petrus, quod Syriace Cephas, et in utraque lingua nomen a petra derivatum est, haud dubium quin illa, de qua Paulus ait: Petra autem erat Christus [I Cor. X]. Nam sicut lux vera Christus, donavit apostolis ut lux mundi vocentur, sic et Simoni qui credebat in petram Christum, Petri largitus est nomen.
36 Cuius alias alludens etymologiae dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI]. Violenter ergo quidam Latino vel Graeco nomini Hebraeam quaerentes etymologiam, dicunt Petrum dissolventem, sive discalciantem, vel agnoscentem interpretari: cum et expositio Ioannis Evangelistae cuius memini, et ipsa lingua Hebraea, quae P litteram omnino non sonat, Hebraeum hoc nomen non esse testetur.
37 Abusive enim Fetrum pro Petro, sicut et Faulum pro Paulo, et Filatum pro Pilato scribentes, violenter ficto nomini falsam interpretationem subnectunt. Simon autem obediens interpretatur. Porro Andreas, Graecum nomen est, ἀπὸ τοῦ ἀνδρὸς, hoc est a viro, virilis appellatur. Quibus recte vocabulis, apostolorum primi decorantur, qui mox agnum Dei a Ioanne cognoverunt, eum videre et audire curaverunt.
38 Quod vero Simon ponens moerorem vel audiens tristitiam interpretatur, illi tempori congruit, quando post resurrectionem viso Domino, vel mortis illius vel suae negationis moerorem deposuit, sed suae confestim mortis tristitiam audivit, dicente Domino: Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis [Ioan. XXI].
39 Iacobum, et Ioannem, Philippum, et Bartholomaeum, Matthaeum et Thomam. Pulchre ac reverenter Lucas in catalogo apostolorum usitato nomine Matthaeum, in prima vero de telonio vocatione, ut superius admonui, Levin appellare maluit. Ipse vere Matthaeus, iuxta quod scriptum est: Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris; et manifeste Matthaeum de telonio vocatum, et in ordine se apostolorum publicanum cognominat, sed et compari suo Thomae cum a caeteris evangelistis sit praelatus, se in ordine supponit. Iacobus sane et Ioannes qui ob eximium virtutis et animi culmen filii tonitrui hoc est, βοανεργεῖς, sive ut emendatius scribitur, banereem, sunt a Domino cognominati. Nec frustra. Quorum unus e coelestibus intonans vocem illam theologicam, quam nemo prius edere noverat emisit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc. [Ioan. I]. Quae tanto robore gravida reliquit, et si aliquanto plus intonare voluisset, nec ipse capere mundus posset.
40 Sed et ambo saepe seorsum, et in montem a Domino duci, et aliquando sonum de nube terrificum percipere meruerunt: Hic est filius meus dilectus. Prisca quoque nomina meritis aptissima gestarunt. Iacobus enim supplantator. Ioannes, in quo est gratia, vel Domini gratia dicitur. Nam ille et carnis curam Domino vocante supplantare, et ipsam carnem Herode trucidante gavisus est contemnere.
41 Iste ob amoris praecipui gratiam, quam virginali gloria meruerat, super redemptoris sui pectus in coena recubuit. Philippus os lampadis interpretatur. Et recte, quia et vocatus a Domino, mox invento Nathanaeli lumen quod agnoverat praedicavit dicens: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus Iesum, filium Ioseph a Nazareth [Ioan. I]. Et postmodum quod se de lumine minus scire sentiebat, suppliciter quaesivit: Domine, inquiens, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis [Ioan. XIV]. Bartholomaeus Syrum est non Hebraeum, et interpretatur filius suspendentis aquas, hoc est, Filius Dei.
42 Qui praedicatorum suorum mentes ad coelestia contemplanda suspendit, ut quo celsa liberius pervolant, eo terrenorum corda feracius dictorum suorum guttis inebrient. Unde bene Moyses de Ecclesia mystice disserens ait: Quia non est terra, ad quam ingredimini possidendam, similis terrae Aegypti, de qua existis, ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae, sed de coelo pluvias exspectans, quam Deus suus invisit omni tempore.
43 Saecularis enim sapientia quasi coluber per humum serpit, divina autem de coelestibus intonat. Matthaeus donatus dicitur, videlicet, quia magno Domini munere de teloneario publicano in apostoli est et evangelistae delegatus officium. Thomas, abyssus vel geminus. Unde et Graece Didymus appellatur, quia quo caeteris diutius dubitavit, eo dominicae resurrectionis veritatem altius didicit.
44 De quo pulchre Paulinus Nolae antistes cecinit: Hic dubius gemino, Didymus cognomine, Thomas, Adiacet, hunc Christus pavidae cunctamine mentis, Pro nostra dubitare fide permisit, ut et nos Hoc duce firmati, Dominumque Deumque trementes, Vivere post mortem vero fateamur Iesum Corpore, viva suae monstrantem vulnera carnis.
45 Iacobum Alphaei, et Simonem qui vocatur zelotes. Hos cum additamento posuit, ad distinctionem Iacobi Zebedaei et Simonis Petri, vel etiam Iudae traditoris. Nam et hunc Simonem fuisse dictum, Ioannes ostendit, qui ait: Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simoni Iscariot. Et Iacobus quidem Alphaei, ipse est qui in Evangelio frater Domini nominatur, quia Maria uxor Alphaei, soror fuit Mariae matris Domini, quam Mariam Cleophae, Ioannes evangelista cognominat.
46 Fortasse quia idem Alphaeus etiam Cleophas est dictus, vel ipsa Maria defuncto post natum Iacobum Alphaeo, Cleophae nupsit. Cui Simeonem filium genuisse, eumque consobrinum Domini existentem, eo quod Cleophas frater fuerit Ioseph, Ierosolymae post Iacobum rexisse Ecclesiam, historia ecclesiastica tradit; sive hic apostolus Simon, seu quilibet alius Simeon fuerit.
47 Quia vero Iacobus merito filius Alphaei, id est, docti sit cognominatus, ipsi testantur apostoli, qui eum post Domini passionem statim Ierosolymorum ordinaverunt episcopum. Quia et ante sanguinis effusionem verus etiam ipse carnalis desiderii sit supplantator, testatur Hegesippus vicinus apostolorum temporum historicus. Suscepit, inquiens, Ecclesiam Ierosolymae post apostolos frater Domini Iacobus cognomento Iustus.
48 Multi quidem Iacobi vocantur, hic de utero matris sanctus vocatus fuit, vinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam attonsus est, neque unctus est unguento, neque usus est balneo. Huic solitum erat ingredi sancta sanctorum. Siquidem vestibus laneis non utebatur, sed lineis, solusque ingrediebatur in templum, et fixis genibus pro populo deprecabatur.
49 In tantum, ut camelorum duritiam contraxisse eius genua crederentur. Simon autem Zelotes, ipse est et Simon Cananaeus de vico Galilaeae Cana, ubi aquas Dominus convertit in vinum. Cana quippe zelus, Cananaeus Zelotes interpretatur.
50 Iudam Iacobi, et Iudam Iscariot, qui fuit proditor. Et horum distinctionis gratia, nomina duplicavit. Quorum unus, ut ipse in catholica scribit Epistola, frater est Iacobi, qui etiam Thadaeus vocabatur. Alter, aut a vico in quo ortus est, aut ex tribu Issachar praesagium suae condemnationis vocabulum sumpsit.
51 Issachar quippe quod dicitur merces, pretium proditionis insinuat. Iscariot autem quod memoria mortis interpretatur, arguit eum non repente persuasum, sed meditatum diutius dominicae traditionis subiisse piaculum. Qui non per imprudentiam, sed per providentiam inter apostolos eligitur. Quanta enim est veritas, quam nec adversarius minister infirmat?
52 quanta moralitas Domini, qui periclitari apud nos iudicium suum, quam affectum maluit? Susceperat enim hominis fragilitatem, et ideo nec has partes recusavit infirmitatis humanae. Voluit deseri, voluit prodi, voluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio desertus, a socio proditus, moderate feras tuum errasse iudicium, periisse beneficium.
53 Et descenaens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis. Electurus apostolos Dominus in montana subiit, turbas vero docturus ad campestria redit, quia nonnisi in humili Christum turbae videre sufficiunt. Nam haec est norma qua secutus Apostolus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam.
54 Nondum enim poteratis, sed ne nunc quidem potestis [I Cor. III]. Apostoli autem ipsi secundum Matthaeum quasi perfectiores, et in monte et aperto Salvatoris ore docti esse narrantur. Ubi si quis diligentius utrumque velit evangelistam perscrutari, potest intelligi, cum in monte duodecim discipulos elegit e pluribus, quos et apostolos nominavit, quod Matthaeus praetermisit, tunc illum habuisse sermonem quem Matthaeus interposuit et Lucas tacuit, hoc est in monte.
55 Ac deinde cum descendisset, in loco campestri habuisse alterum similem, de quo Matthaeus tacet, Lucas non tacet, et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum.
56 Ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima, et Tyri et Sydonis, etc. Maritimam multitudinem non a proximo mari Galilaeae (neque enim hoc miraculi loco poneret), sed a mari magno reor esse cognominatam, in qua etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant. Verum, quia gentium civitates sunt, Iudaeis quidem sorte datae, sed non ab eis possessae, eo quod hostes exterminari nequirent, consulte nominatim ponuntur, ut quanta sit fama virtusque Salvatoris intimetur, quae exteras etiam ad sanitatem doctrinamque capessendam civitates accersiat.
57 Ubi notandum quia Dominus etsi venientibus ad se gentilibus misertus sit, unde et puerum centurionis et Chananaeae filiam approbata petentium fide curavit, non tamen eorum civitates intrasse reperitur, ne videlicet occasionem querelae Iudaeis calumniantibus suggereret, sed perfectam potius salutem gentium passionis et resurrectionis suae tempori reservaret. Quo imminente tempore gentilibus eum videre quaerentibus ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert [Ioan. XII].
58 Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Et supra leprosus Domino tangente mundatur, et hic omnis turba quae eum tangere potuit spiritus illius virtute sanatur. Tactus ergo Salvatoris, opus est salutis. Quem tangere, est fideliter in eum credere. A quo tangi est eius munere firmari.
59 Sed unusquisque in suo sensu abundat. Turbae quae de longe ad audiendum confluunt, descendentis in campum Domini curantur attactu. Discipuli qui in minoribus iam sunt instituti, in montis cacumine ad maiora provehuntur. E quibus etiam eliguntur, qui eum transfiguratum secreto in monte speculentur. Unus prae omnibus quasi sublimioris sapientiae fonte inebriandus, magistri recumbit in pectore.
60 Raroque uspiam vel turbas Dominum ad altiora sequi, vel quempiam debilem invenies in monte curari, sed exstincta febre libidinum, accensaque scientiae luce, pedetentim quemque ad culmen subire virtutum. Nam et in Veteri Testamento Moyses solus cum Iosue montem Dei ascendens; ad regendum vulgus in campo donec redirent, Aaron ordinavit et Hur.
61 Aaron quippe qui interpretatur mons fortitudinis, singularem dominicae Incarnationis excellentiam. Hur vero qui ignis dicitur, donum sancti Spiritus insinuat. Quia plures in Ecclesia parvuli, et si comitari magistros ad penetranda summae Divinitatis arcana nequeunt, dominicae tamen Incarnationis sacramentis redimi, et Spiritus sancti possunt ardore signari.
62 Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat, Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Et si generaliter omnibus loquitur, specialius tamen oculos Salvator in discipulos levat, ut his qui verbum intenta cordis aure percipiunt latius saporis intimi lumen aperiat. Cui simile est quod Matthaeus ait: Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius, et aperiens os suum docebat eos dicens: Beati pauperes spiritu [Matth. V]. Nam quibus os in monte sedens aperit, ut magna sublimiter audiant, in eos oculos stans in campo dirigit, ut audita patenter intelligant. Beati itaque pauperes. Non utique omnes, sed illi tantummodo qui omne praesentis saeculi, tametsi altum videatur, pro nihilo culmen ducunt.
63 Qui merito regni coelestis perhibentur munere digni, quia delectationis humanae probantur cupiditate nudati. Qualem se rex David pauperiem sustinuisse declarans ait: Ego vero egenus et pauper sum. Et alibi non modo terrestria, sed et ipsa pro Domino supercoelestia parvi pendens dicensque: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram [Psal. LXXII]? mox ubi spei suae fixisset anchoram, subdendo manifestat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.
64 Alioquin nonnulli miserrima conditione paupertatis, et hic saeculi gaudiis ob inopiam rerum, et ibi regno Dei ob meritorum nequitiam carent.
65 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Quid esurire beati, qui sitire debeant, Matthaeus exponit, videlicet iustitiam, apertissime nos instituens nunquam nos satis iustos aestimare debere, sed quotidianum iustitiae semper amare, imo ardere profectum. Cuius perfectam saturitatem non in hoc saeculo, sed in futuro posse provenire supernorum desiderio Psalmista flagrans ostendit, qui ait: Ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo, satiabor dum manifestabitur gloria tua [Psal. XVI]; potest et simpliciter accipi: Beati qui nunc esuritis, qui castigatis corpus vestrum et servituti subiicitis [I Cor. IX], qui in fame et siti verbo operam datis [II Cor. XI], quia coelestium tunc gaudiorum habetis ubertate perfrui.
66 Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Non temporalium damna commodorum, sed virtutum detrimenta spiritalium qui flent, aeterna beatitudine consolabuntur. Ubi non nostra solum, sed et proximi iubemur commissa deflere. Quem si ut nos diligimus, consequenter illius et profectu nos gratulari, et defectu necesse est tribulari; nec solum tribulari, verum ad lacrymas usque succendi.
67 Sic enim Samuel et David, peccatum Saulis et interitum lugent. Sic peccatricem Dominus ipse flevit super civitatem, et moestis compassus sororibus, Lazarum quem divina erat maiestate resuscitaturus, humana prius miseratione deflebat. Mystice significans eos qui peccati morte sopiuntur, ut reviviscere queat a proximis esse plangendos.
68 Quod autem nunc flentes risuros esse promittit, non pueriliter accipiendum, sed Scriturae more risus nomine mentis exsultatio et affectus quidam laetior intelligendus est esse designatus. Sicut Sara: Risum (inquit) mihi fecit Deus [Gen. XXI]. Et in Iob dictum est: Os autem veracium replebitur risu. Per quae (ut dixi) nomina, gaudium animae figuratur interius.
69 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint. Qui propter divitias haereditatis Christi in sanctis, propter panem vitae aeternae, propterque spem coelestium gaudiorum, fletus esuriem paupertatemque pati desiderat, beatus est. Multo autem beatior, qui has inter adversa virtutes servare non trepidat.
70 Quia odiant licet homines corde nefando, dilectum cor Christo laedere nequeunt. Separent et synagoga depellant, Christus invenit et confirmat. Exprobrent nomen Crucifixi, ipse commortuos sibi conresuscitat, et consedere facit in coelestibus [Ephes. II].
71 Et eiecerint nomen vestrum tanquam malum, propter Filium hominis. Nomen vestrum quod dicit, nomen Christianorum significat, quod a gentibus Iudaeisque saepissime quantum ad ipsos memoriae abrasum, et ab hominibus est eiectum, nulla iam existente causa odii, nisi propter filium hominis, quia videlicet, nomen Christi, credentes suum voluerint facere cognomen; atque ideo nominis summi persecutores, hominum non immerito nomine notantur. Beati (inquit) eritis, cum vos oderint homines, docens eos ab hominibus insectandos, sed ultra homines esse beandos.
72 Gaudete in illa die, et exsultate. Ecce enim merces vestra multa in coelo. Non hoc a quolibet patiente, sed ab eo qui supernae tantum mercedis intuitu patitur, praeceptum potest impleri, ut scilicet inter odia cordium, inter probra linguarum, inter ipsas persequentium manus, aequali, imo laetiori adhuc corde versetur, non ad hoc nostri similes valeant, sed eorum qui ibant gaudentes a conspectu consilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati [Act. V]. Qui ergo multa in terris pro Christo sustinet adversa, multa in coelis a Christo recipiet dona.
73 Caeterum quanta ab Elia verborum iacula falsi sustinuere prophetae, quos deridens aiebat: Clamate voce maiore: Deus enim est Baal, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur [III Reg. XVIII]. Quantam dedere stragem qui octingenti simul et quinquageni sunt interempti?
74 Verum quia Baal et non Christus in causa erat, nec irrisi gaudebant, nec occisi palmam, sed poenam meruere perennem.
75 Secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. Bene exemplo adhortatus est, quia vera dicentes solent persecutionem pati. Nec tamen ideo prophetae antiqui timore persecutionis, a veritatis praedicatione defecerunt. Notandum sane quia sicut Matthaeus per octo quas posuit beatitudines octavam spei nostrae perfectionem quae resurrectionis gloria dedicatur insinuat, ita Lucas per quatuor virtutes amplectitur cardinales.
76 Beati enim pauperes, qui per temperantiam a mundi refrenantur illecebris. Beati esurientes, qui sua fame commoniti esurientibus esse miserendum, et ipsi per iustitiam miserentur ut valent. Nam eleemosynam qua Christo non nostra donamus, sed sua reddimus, iustitiam recte dici testatur Psalmista, qui ait: Disperdit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum saeculi [Psal. CXI]. Iustitia est enim, qua sua cuique tribuimus, nemini quidquam debentes, nisi ut invicem diligamus. Beati qui per prudentiam inter bonum dignoscentes et malum, occidua flere, et ad aeterna norunt anhelare. Beati qui per fortitudinem fidei omnia valent molesta tolerare.
77 Igitur, qui necdum consummatae virtutis arcem conscendere valent, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi. Quatenus a bonis paulatim ad meliora progressi, dum consistenti in planitie Domino libenter auscultant, ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum adhuc edomandis instruendisque cordibus insistit, hos quasi stans, qui situs est laborantis, affatur.
78 Quos vero longo studii spiritalis exercitio promptos iam ac dociles invenit, his libertate ac dignitate magistri, quasi quietus Salvator residens, mystica quaeque de supernis intimat. Quae spiritalium differentia profectuum, in Israeliticae plebis est habitu pulcherrimis expressa figuris. Ubi vulgus omne quibuslibet vestibus utens, in quatuor angulis palliorum hyacinthinas sibi fimbrias est facere praeceptum.
79 Sacerdotes quatuor habere vestes, totidem mysticis coloribus mira varietate distinctas. Pontifices et ea quae sacerdotes et alia quatuor indumenti genera, colorum quidem eorumdem, sed sublimioris gratia dignitatis, et auro interlucente corusca, et patriarcharum atque ipsius domini nomine redimita gestare.
80 Quae per singula vel exponere, vel solum proponere, proprii industriam spectat operis.
81 Verumtamen, vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. Quod sit vae divitibus adfuturum, a contrario melius intelligitur, ubi pauperum dicitur esse regnum Dei. A quo se regno per omnia, qui hic consolari quaerunt, alienant, audituri a iusto iudice: Filii, recordamini quia recepistis bona in vita vestra [Luc. XVI]. Ubi notandum quod non tam divitiae quam divitiarum amor in culpa est.
82 Non enim omnis qui habet divitias, sed ut Ecclesiastes ait: Qui amant divitias, fructus non capient ex eis [Eccl. V], quia qui habita temporalia vel animo contemnere, vel pauperi nescit erogare, usu quidem horum delectatur ad praesens, sed fructu, quem dando, poterat acquirere, carebit in posterum.
83 Et alibi legimus: Beatus dives, qui inventus est sine macula, qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris [Eccli. XXXI].
84 Vae vobis, qui saturati estis, quia esurietis [Luc. XVI]. Saturatus erat dives ille purpuratus, quando epulabatur quotidie splendide, sed dirum vae sustinebat esuriens, quando de Lazari, quem despexerat, digito guttam aquae quaerebat. Aliter. Si beati sunt illi qui iustitiae semper esuriunt opera, infelices e contrario sunt aestimandi qui sibi in desideriis placentes, nullam veri et inconcussi boni famem patiuntur, satis se rati beatos, si non ad tempus sua voluptate priventur.
85 Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Et Salomon ait: Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat [Prov. XIV]. Et iterum: Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum, ubi laetitia [Eccl. VII]. Manifeste docens stultitiam, ridentibus prudentiam, ut supra docuimus, flentibus semper ascribendam.
86 Vae cum bene vobis dixerint omnes homines. Hoc est, quod Psalmista deplorat, quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. [Hebr. X]. Cui non minima poenae pars est sua scelera non modo non argui, sed insuper quasi bene gesta laudari. Unde provide Dominus non ait: Vae, quia bene vobis dicunt homines, quasi distante aliquantum tempore culpam tardius poena sequatur, sed vae (inquit) cum bene vobis dixerint omnes homines.
87 Quia ipsa peccati nutrix adulatio; sicut oleum flammis, sic in culpa ardentibus solita ministrare fomentum, maxima est utique poena peccantium. Nam quomodo pauperes esurientes et flentes, malorum decet improbitate probari, ita divitiis, epulis, risuique vacantes, per districti iudicis iram male obsequentium clientela maiorem foventur ad poenam.
88 Secundum haec enim, faciebant prophetis patres eorum. Pseudoprophetas significat, qui et ipsi saepe in Scriptura sacra prophetae solent appellari, eo quod ob captandum vulgi favorem futura praefari, id est, praeloqui conentur. Unde dicit Ezechiel: Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident.
89 Quasi vulpes in deserto, prophetae tui Israel erant [Ezech. XIII]. Itaque Dominus in monte beatitudines solummodo proborum, in campo vero etiam vae describit reproborum. Quia rudes adhuc auditores minis necesse est, ac territoribus ad bona compelli, perfectos autem sat est praemiis invitari.
90 Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Quia dixerat supra quid ab inimicis pati possint, nunc qualiter ipsi cum eisdem inimicis agere debeant ostendit. Multi autem putant sufficere virtutibus non odisse inimicos, caeterum diligere plus praecipi, quam humana natura patiatur, non videntes, quia et Moyses, Samuel et Stephanus pro inimicis orabant, et mortuos David planxit inimicos.
91 Neque enim Dominus impossibilia, sed perfecta iuberet. Non deficientes ergo dum tempus est, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
92 Benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vobis. Et haec se suique similes egisse, testatur Apostolus, qui ait: Maledicimur, et benedicimus. Blasphemamur, et obsecramus [I Cor. IV]. Sed hic merito movet, quomodo huic praecepto Domini non sit adversum, quod et in prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos, quae maledictiones putantur, sicuti est illud: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et caetera, quae ibi dicuntur.
93 Ioannes apostolus ait: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis. Ubi primo videndum quia prophetae per imprecationem quid esset futurum, cecinerunt, non optantis voto, sed spiritu praevidentis, qui maxime solent figura imprecantis futura praedicere, sicut figura praeteriti temporis ea quae ventura erant saepe cecinerunt.
94 Deinde in Apostoli verbis intelligendum esse quosdam fratres, pro quibus orare non nobis praecipitur, cum Dominus etiam pro persecutoribus nostris orare nos iubeat. Quae solvi quaestio non potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus inimicorum persecutione graviora. Fratres autem Christianos significari, multi divinarum Scripturarum documentis probari potest.
95 Peccatum ergo fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Iesu Christi quisque oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur. Peccatum autem non ad mortem est, si quisquam non amorem a fratre alienaverit, sed officia fraternitatis debita per aliquam infirmitatem animi non exhibuerit.
96 Quapropter et Dominus in cruce ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII]. Nondum enim gratiae Spiritus sancti participes facti, societatem sanctae fraternitatis inierant. Et beatus Stephanus orat pro eis, a quibus lapidatur, quia nondum Christo crediderant, neque adversus illam communem gratiam dimicabant.
97 Et apostolus Paulus propterea, credo, non orat pro Alexandro, quia iam frater erat, et ad mortem, id est, invidentiam, fraternitatem oppugnando peccaverit. Pro his autem qui non abruperant amorem, sed timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Sic enim dicit: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, reddet illi Dominus secundum opera illius; quem et tu evita, valde enim resistit nostris sermonibus [II Tim. IV]. Deinde subiungit, pro quibus orat, ita dicens: In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur [Ibid.]. Ista differentia peccatorum, Iudam tradentem a Petro negante distinguit.
98 Si quis te percutit in maxillam, praebe et alteram. Non ait, eum qui te percutit noli tu percutere, quanquam hoc etiam magnum praeceptum sit, sed ait: Para te adhuc percuti. Quod ad misericordiam pertinere hi maxime sentiunt, qui eis, quos multum diligunt, tanquam filiis, vel quibuslibet dilectissimis suis aegrotantibus serviunt, vel parvulis, vel phreneticis, a quibus multa saepe patiuntur.
99 Et si eorum salus id exigat, praebent se etiam, ut plura patiantur, donec vel aetatis vel morbi infirmitas transeat. Quos ergo Dominus, medicus animarum, curandis proximis instruebat, quid eos aliud docere posset, nisi ut eorum quorum saluti consulere vellent imbecillitates aequo animo tolerarent? Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi venit, quia nihil innocentius est eo qui in virtute perfectus est.
100 Multi autem alteram maxillam praebere noverunt, diligere vero illum, a quo feriuntur ignorant. At vero ipse Dominus, qui utique praecepta quae docuit primus implevit, percutienti se in maxillam ministro sacerdotis non praebuit alteram, sed insuper dixit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis [Ioan. XVIII]? Non tamen ideo paratus corde non fuit, non solum in alteram maxillam caedi pro salute omnium, sed etiam toto corpore crucifigi.
101 Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. Quod de vestimento et tunica dictum est, non in eis solis, sed in omnibus faciendum est, quae aliquo iure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatum est, quanto magis superflua contemnere convenit.
102 Omni autem petenti te, tribue. Omni petenti, inquit, non omnia petenti, ut id des quod dare honeste et iuste potes. Quid si enim pecuniam petat, qua innocentem conetur opprimere? Quid si postremo stuprum petat? Sed ne multa persequar, quae sunt innumerabilia, id profecto dandum est, quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest.
103 Et cui iuste negaveris, quod petit, indicanda est ipsa iustitia, ut non eum inanem dimittas. Ita omni petenti te tribues, quamvis non semper id quod petit, tribues. Et aliquando melius aliquid tribues, cum petentem iniusta correxeris.
104 Et qui aufert quae tua sunt, ne repetas. De veste, domo, fundo, iumento, et generaliter de omni pecunia dicit. Utrum autem de servis accipiendum sit, magna quaestio est. Non enim Christianum oportet sic possidere servum, quomodo equum aut argentum. Quanquam fieri possit, ut maiore pretio valeat equus, quam servus, et multo magis aliquid aureum vel argenteum. Sed ille servus, si rectius et honestius, et ad Deum colendum accommodatius abs te domino educatur aut regitur, quam ab illo potest, qui eum cupit auferre, nescio utrum quisquam dicere audeat, ut vestimentum eum debere contemni.
105 Hominem namque homo tanquam seipsum diligere debet, cui ab omnium Domino etiam ut inimicos diligat imperatur.
106 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facile illis similiter. Quia charitas patiens est, benigna est, non tantum iniurias inimici fortissime suffert, sed amici quoque gratiam benignissime praevenit. Nam redamare amantem, cunctos natura docuit. Non amantem vero beneficiis ad amorem cogere Christi solum doctrina perfectos instituit.
107 Qui cum nos priores, prout nobis fieri velimus, aliis facere iuberet, eumdem mox sensum latius astruendo firmavit, dicens:
108 Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt, etc. Si etiam peccatores, publicani et ethnici, erga dilectores suos natura duce norunt esse benefici, quantum vos (inquit) quibus ut gradus professionis eximior, ita cura necesse est sit virtutis uberior, latiori sinu dilectionis amplecti debetis etiam non amantes? Unde quaesitu dignum videtur quomodo cum Dominus eos qui diligentes se solum diligunt, benefacientibus sibi benefaciunt, amicis fenerantur, non modo perfectam non habere charitatem, verum peccatoribus aequiparari testetur, ille pectoris dominici recubitor Epistolam de Dei et proximi dilectione consummans, non uspiam inimicos monuerit esse diligendos, sed absolute dixerit: Quia si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas Dei in nobis perfecta est [I Ioan. IV]. Quod si quem movet, sciat eum non de inimicorum amore tacuisse, sed et illos fratrum nomine comprehendisse fraternique amoris intuitu diligi, et pro eis praecepisse orari.
109 Scilicet, ut non semper inimici remaneant, sed resipiscant a diaboli laqueis, nobisque germano foedere socientur. Nec durum videatur, quod nondum credentes, propter spem tamen credendi fratres apellari posse dicimus. Nam idem Ioannes, eos etiam filios Dei vocitare legitur. Quia Iesus (inquit) moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum [Ioan. XI]. Quandiu enim dispersi, nondum filii sunt Dei, sed conveniendo in unum, iam efficiuntur filii.
110 Verumtamen diligite immicos vestros, et benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes. Quia dilectionem beneficiumque mutuum peccatorum, infructuosa redarguit, nunc qualiter haec a fidelibus fructuose fieri debeant, ostendit. Mutuatur autem omnis qui accipit, etiam si non ipse soluturus est. Cum enim misericordibus Deus plura restituat, omnis qui beneficium praestat, feneratur.
111 Aut si non placet accipere mutuantem, nisi eum qui accipit redditurus, intelligendum est dominum ipsa duo genera praestandi esse complexum. Namque aut donamus, quod damus benevole, aut reddituro commodamus. Quia enim multi (ut scriptum est) quasi inventionem aestimaverunt fenus, et molestiam praestiterunt his qui se adiuverunt, multi non causa nequitiae non fenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.
112 Huic etiam infirmitati divina medetur auctoritas, dicens: Et mutuum date, nihil inde sperantes [Luc VI]. Id est, non in homine spem mercedis figentes. Qui sive reddat quod commodastis, reddet et Deus quod illo iubente fecistis, sive non reddat, haereditas vestra in aeternum erit. Mutuatur enim peccator, et non solvit, iustus autem miseretur et commodat [Psal. CXI]. Quoniam benedicentes eum, possidebunt terram [Psal. XXXVI]. Et alibi cum diceret: Iucundus homo qui miseretur, et commodat, continuo subiunxit: In memoria aeterna erit iustus [Psal. CXI].
113 Et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi. Nulla maior potest esse merces, quam filios hominum terrigenas, effici filios Altissimi, qui in coelis est. Itaque quod ait: Et eritis filii Altissimi, ex illa regula est intelligendum, qua et Ioannes dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Unus enim naturaliter filius est, qui nescit omnino peccare.
114 Nos autem potestate accepta efficimur filii, in quantum ea, quae ab illo praecipiuntur implemus. Unde apostolica disciplina adoptionem appellat, qua in aeternam haereditatem vocamur, ut cohaeredes esse possimus. Igitur non ait: Facite ista, quia estis filii, sed facite ista, et eritis filii. Cum autem ad hoc nos vocat per ipsum Unigenitum, ad similitudinem suam nos vocat.
115 Quia ipse benignus est (inquiens) super ingratos et malos, etc. Benignus est Deus super ingratos et malos, vel multiplici scilicet, sua misericordia, qua etiam iumenta salvat, temporalia bona largiendo, vel ad coelestia dona singulari gratia, qua electos solum glorificat, inspirando. Sed sive hoc, sive illud, sive utrumque intelligas, magna Dei bonitate fit, quae nobis imitanda praecipitur, si filii Dei esse volumus.
116 Nolite iudicare, et non iudicabimini; nolite condemnare et non condemnabimini. Hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. Quod enim scriptum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos, de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri, sicuti sunt stupra, vel blasphemiae, vel furta, vel ebrietas, et si qua sunt talia, de quibus nobis iudicare permittitur.
117 De genere autem ciborum, quia possunt bono animo et simplici corde sine vitio concupiscientiae quicunque humani cibi indifferenter sumi, prohibet Apostolus iudicari eos qui carnibus vescebantur, et vinum bibebant, ab eis qui se ab huiusmodi alimentis temperabant. Qui manducat (inquit) non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non iudicet [Rom. XIV]. Ad hoc pertinet etiam illud, quod alio loco dicit: Nolite ante tempus quidquam iudicare quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis [I Cor. IV]. Sunt ergo quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, quae bono et malo fieri possunt, de quibus temerarium est iudicare, maxime ut condemnemus.
118 Horum autem veniet tempus, ut iudicentur, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis [Ibid.]. Duo sunt autem, in quibus temerarium iudicium cavere debemus, cum incertum est quo animo quidque factum sit, vel cum incertum est qualis futurus sit, qui nunc vel malus vel bonus apparet.
119 Dimittite, et dimittemini. Date, et dabitur vobis. Dimittere nos iniurias, dare beneficia iubet, ut et nobis peccata dimittantur, et vita detur aeterna. Qua sententia brevi, sed eximia, cuncta quae latissime de conversando cum inimicis mandaverat, comprehendendo concludit.
120 Mensuram bonam confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Huic simile est, quod alibi dicit: Ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula [Luc. XVI]. Non enim pauperes ipsi, sed Christus mercedem his, qui eleemosynam fecere redditurus est. Quam tamen in sinum dare dicuntur, quia promerendae illius occasionem dedere, cum vel egentes misere, vel improbe saevientes, fortiorum sunt et tolerati patientia, et beneficentia sustentati, et ad ipsam aliquoties fidem dulci gratia provocati.
121 Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Et Apostolus ad eleemosynam Corinthios hortans, inter alia dicit: Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet. Et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet [II Cor. IX]. Potest autem et de omnibus quae mente, manu, lingua gerimus, accipi.
122 Quia tu reddes singulis, inquit, secundum opera eorum.
123 Dicebat autem illis et similitudinem: Nunquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadent? Sensus huiusce sententiae pendet ex superioribus, ubi de danda eleemosyna et iniuria dimittenda praecipitur. Si te (inquit) ira contra violentum, et contra petentem philargyria, caecaverit, nunquid tua mente vitiata vitium eius curare poteris?
124 aut ille solus, qui iniuriam fecit, et non tu etiam, qui ferre nesciebas, reus deputaberis? At si mitem te tranquillique pectoris eius improbitas invenerit, et ille ad poenitentiam movebitur, et tu patientiae praemio donaberis, quia caecum vidente oculo, hoc est, corde sereno, ducere curabas ad lumen.
125 Non est discipulus super magistrum. Perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius. Si magister, qui utique quasi Deus potuit, non suas ultum ire iniurias, sed ipsos maluit insecutores patiendo reddere mitiores, eamdem necesse est discipuli, qui puri homines sunt, regulam perfectionis sequantur.
126 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est non consideras? Et hoc ad superiora respicit, ubi caecum a caeco duci, id est, peccantem a peccatore castigari non posse praemonuit. Multi enim superbia, vel odio, philargyria, vel avaritia, vel alio quolibet crimine praeventi, laevia haec aut nulla iudicantes, acerrime corripiunt eos quos subita viderint ira turbatos, oculum mentis a solito puritatis statu, quasi festuca irruente, mutasse, atque immemores dominici praecepti, quo ait: Nolite condemnare, et non condemnabimini [Luc. VI], magis amant vituperare et damnare, quam emendare atque corrigere.
127 Et quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine, eiiciam festucam de oculo tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns? Haec cum fratre agis, si (verbi gratia), quod ira ille peccavit, tu odio reprehendis. Quantum autem inter festucam et trabem, quasi tantum inter iram distat atque odium. Odium est enim ira inveterata, quasi quae vetustate ipsa tantum acceperit ut merito appelletur trabs.
128 Fieri autem potest, ut si irascaris homini, velis eum corrigi. Si autem oderis hominem, non potes eum velle corrigere. Et ideo impossibile dicitur ut festucam de fratris oculo demat, qui suo trabem gestat in oculo.
129 Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies, ut educas festucam de oculo fratris tui. Id est, primo abs te expelle odium, et deinceps poteris iam eum quem diligis emendare. Et est vere multum cavendum et molestum hypocritarum, id est, simulatorum genus, qui cum omnium vitiorum accusationes odio et livore suscipiant, etiam consultores videri se volunt.
130 Et ideo pie cauteque vigilandum est ut cum aliquem reprehendere vel obiurgare necessitas coeperit, primo cogitemus utrum tale sit vitium quod nunquam habuimus, vel quo iam caruimus. Et si nunquam habuimus, cogitemus et nos homines esse, et habere potuisse. Si vero habuimus, et non habemus, tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem aut obiurgationem, non odium, sed misericordia praecedat.
131 Ut sive ad correctionem eius, propter quam id facimus, sive ad perversionem valuerit (nam incertus est exitus) nos tamen de simplicitate oculi nostri securi simus. Si autem cogitantes nosmetipsos invenerimus in eo esse vitio in quo est ille quem reprehendere parabamus, non reprehendamus, neque obiurgemus, sed tamen congemiscamus, et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter conandum invitemus. Raro ergo, et magna necessitate obiurgationes adhibendae sunt.
132 Ita tamen, ut etiam in his ipsis, non nobis, sed Deo, ut serviamus, instemus; ipse est enim finis, ut nihil duplici corde faciamus, auferentes trabem de oculo nostro invidentiae, vel malitiae, vel simulationis, ut videamus eiicere festucam de oculo fratris.
133 Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos; neque arbor mala, faciens fructum bonum. Contra hypocritam quae coeperat exsequitur. Si veram (inquit) et non fictam vis habere iustitiam, quae verbis ostentas, etiam factis compensare curato, ut bona existens arbor, bonis orneris et fructibus. Quia et si se fingat hypocrita, non est bonus, qui facit opera mala.
134 Et si reprehendat insontem, non ideo malus est qui facit opera bona.
135 Unaquaque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Qui sit fructus quo mala bonave dignosci debeat arbor, Apostolus ostendit, dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolo um servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi.
136 Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Fructus autem spiritus, est charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia [Galat. V]. Caeterum eleemosyna, vel oratio, vel ieiunium, fructus quidem est proprie bonorum, sed nonnunquam simulate etiam usurpatus a malis. De quibus Dominus ait: Quia receperunt mercedem suam [Matth. VI]. Et alibi: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces [Matth. VII]. Sed non ideo debent oves odisse vestimentum suum, quod plerumque illo se occultant lupi, dum aliud ostentant ad decipiendum, aliud exerunt ad depraedandum vel interficiendum eos qui sub isto vestitu ovino lupos videre non possunt.
137 Hic ergo non est fructus, de quo cognosci arborem monet, sed ille qui est supra monstratus.
138 Neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. Spinas reor et rubum saeculi curas et punctiones esse vitiorum, de quibus peccanti homini dictum est: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi [Gen. III]. Ficus vero et uvam, dulcedinem conversationis novae, quam Dominus in nobis esuriit, et fervorem dilectionis, qui laetificat cor hominis. De quibus Evangelio coruscante vox turturis in terra longe lateque resonat, ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem [Cant. II]. Non autem de spinis ficus, non uva de rubo colligitur.
139 Quia mens adhuc veteris hominis consuetudine depressa simulare potest, sed fructus novi hominis ferre non potest. Quod si quis obiicere voluerit, ac dicere, quod et Moyses de rubo vindemiarit uvam, quando a cognato gentili consilium utile suscepit, et de spinis collegerint ficus hi quibus dictum est de Pharisaeis: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite [Matth. XXIII]; sciat quia sicut verax nonnunquam palmes sepi involuta recumbit, portansque fructum spina suum non usibus servat humanis, sic dicta vel acta malorum, si quando bonis prosunt, non hoc ipsi faciunt mali, sed fit de illis superno providente consilio.
140 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo profert malum. Idem thesaurus cordis, quod radix est arboris. Et quod de corde profertur, idem est, quod arboris fructus. Qui ergo thesaurum in corde patientiae perfectique habet amoris, optimos nimirum fructus effundens, diligit inimicum, benefacit odienti, benedicit maledicenti, orat pro calumniante, percutienti se vel despolianti non reluctatur, omni petenti tribuit, sua ablata non repetit, non iudicare, non condemnare desiderat, errantem patienter amanterque corrigit, et caetera, quae supra Salvator edocuit.
141 At qui nequam thesaurum corde servat, odit amicum, maledicit diligenti, maledicit benedicenti, et caetera, quae dominicus sermo redarguit, bono thesauro contraria peragit. Qui ne sibi frustra blandiretur ex eo quod sequitur:
142 Ex abundantia enim cordis os loquitur. Quasi non fructus arboris, sed folia, hoc est, verba solum, et non magis opera, vel veri Christiani, vel hypocritae quaerantur, consequenter Dominus adiungit:
143 Quid autem vocatis me Domine, Domine, et non facitis, quae dico? Ac si aliis verbis ita diceret: Quid folia rectae confessionis vos germinare iactatis, qui nullos operis boni fructus ostenditis? Unde Apostolus pretiosum a vili separatus, hoc est, bonum thesaurum a malo, bonam arborem a mala, perfectum boni magistri discipulum ab hypocrita, ducem videntem a caeco secreturus, ait.
144 Veniam autem ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute [I Cor. IV]. Per oris ergo locutionem Dominus universa, quae vel actu, vel fatu, vel cogitatu de corde proferimus insinuat, quae magis quam hominibus dicta nuda et aperta sunt oculis eius.
145 Nam et moris est Scripturarum, verba pro rebus ponere. Unde Psalmista: Dic (inquit) animae meae, salus tua ego sum [Psal. XXXIV]. Et Ezechias: Non fuit verbum, quod non ostenderim eis [Isai. XXXIX]. Qui utique rerum et non verborum Chaldaeis revelarat arcana. Itemque Apostolus: Et nemo dicit dominum Iesum, nisi in Spiritu sancto [I Cor. XII]. Pro eo ut diceret, nemo dominum Iesum intellectu cernit, nemo voluntate amplectitur, nisi per gratiam Spiritus sancti
146 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit. Similis est homini aedificanti domum. Multa Dominus supra de aperte bonis malisve, multa de vere ac simulate bonis disputans, quibus tribus personis omne, opinor, hominum genus comprehendi, totum suum sermonem terribili simul ac amabili parabola concludit, qua alios verbi auditores diabolo, alios Christo assimilet, qui uterque suam in hominum subiectione domum per totum huius saeculi tempus aedificare non desinit.
147 Itaque qui sermones Christi audit et facit, comparabitur Christo. Quia sicut Christus variis hominum personis unam sibi Ecclesiam catholicam construit, erudit et gubernat, in vitam quandoque dedicaturus aeternam, sic et auditor utilis iuxta proprium modulum variis virtutum studiis ad superna proficiens, habitationem sibi perpetuae mansionis aedificat, cuius in praesenti quadrandis, poliendis, charitatisque glutino copulandis lapidibus instet, sed in futuro cum Christo dedicatione laetetur.
148 Qui fodit in altum, et posuit fundamenta super petram. Fundamenta quando pluraliter in Ecclesiae mysterio ponuntur, doctores significant, de quibus dicitur: Fundamenta eius in montibus sanctis [Psal. LXXXVI]. Quando vero singulariter fundamentum, ipse doctorum doctor et fundamentum fundamentorum exprimitur Christus.
149 De quo dicitur: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Iesus Christus [I Cor. III]. Haec ergo fundamenta non supra terram, sed supra petram sapiens architectus locavit, quia mentes sublimium virorum, non in terrenis desideriis Christus, sed insuperabili sua fide, spe et charitate constituit. Petra autem (inquit) erat Christus [I Cor. X]. Qui fodit in altum, quia praeceptis humilitatis terrena omnia fidelium de cordibus eruit, ne propter aliquid infimum vel commodum temporale Deo serviant. Moraliter autem fundamenta domus ipsae sunt intentiones bonae conversationis, quae perfectus verbi auditor, exhaustis humilitate Christiana supervacuarum fragiliumque cogitationum ruderibus, in adimplendis Christi mandatis firmiter inserit, hoc, videlicet, in seipso Christo cooperante specialiter agens, quod in universali Ecclesia Christus generaliter agit.
150 Gaudensque cum Psalmista: Quia eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis. Et statuit supra petram pedes meos, etc. [Psal. XXXIX].
151 Inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere. Fundata enim erat supra petram. Fluminis inundatio, quam alibi portas inferi nuncupat, dicens: Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam [Matth. XVI]; ipsa est, cuius supra meminit: Beati eritis, inquiens, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tanquam malum [Luc. VI]. Quae firmos Ecclesiae angulos, et si irruere, non tamen diruere potuit.
152 Quia gaudebant in illa die, et exsultabant, ita se invicem contra undarum rabiem cohortantes: Ecce, beatificamus eos, qui sustinuerunt. Patientiam Iob audistis, et finem Domini vidistis [Iac. V]. Et iterum: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Deus in medio eius non commovebitur [Psal. XLV]. Sed et iuxta leges tropologiae singulae nostrae domus quotidie vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel ipsa suae mentis aut carnis inquietudine pulsantur, et quantum propriis viribus fidunt inclinantur.
153 Quantum vero invictissimae illi petrae adhaerent, labefactari nequeunt.
154 Qui autem audivit, et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento. Domus diaboli, mundus qui in maligno positus est, non Creatoris dignitate, sed magnitudine delinquentis vocatur. Quam super terram aedificat, quia obsequentes sibi de coelis ad terrena detrahit. Sine fundamento aedificat, quia omne peccatum fundamentum non habet, ut quod non ex propria natura subsistit.
155 Malum quippe sine substantia est, quod tamen utcunque sit, in boni natura coalescit. Quia vero a fundo dicitur fundamentum, possumus etiam fundamentum pro fundo positum, non inconvenienter accipere. Sicut auditus ab aure dicitur, et tamen plerumque ipsa auris auditus nomine designatur. Sicut ergo, qui in puteo mergitur putei fundo retinetur, ita corruens quasi in quodam fundi loco consisteret anima, si semel lapsa, in aliqua se peccati mensura retineret.
156 Sed cum peccato, in quo labitur, non potest esse contenta, dum quotidie ad deteriora deiicitur, quasi in puteo, quo cecidit, fundum non invenit, quo figuratur. Unde bene alias dicitur: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit [Prov. XVIII]. Redire namque dissimulat, quia misereri sibi posse desperat.
157 Sed cum desperando amplius peccat, quasi puteo suo fundum subtrahit, ne ubi retineri possit inveniat. Ergo qui audit sermones Christi, et non facit, sive initiatus mysteriis Christi, seu in totum alienus a Christo, quia seipsum male aedificat, similis est homini stulto, de quo dicitur: Inimicus homo hoc fecit [Matth. XIII].
158 In quam illisus est fluvius, et continuo cecidit. Et facta est ruina domus illius magna. Manifestum est quia, ingruente qualibet tentatione, mox et vere mali et ficte boni peiores fiunt, donec ad extremum perpetuam labantur in poenam. Porro moraliter dicendum quia unusquisque tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus.
159 Dehinc concupiscentia cum coeperit, parit peccatum. Peccatum autem cum consummatum fuerit generat mortem. Potest etiam per impetum fluminis extremi iudicii discrimen intelligi, quando, utraque domo consummata, omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur; ibuntque impii, non solum homines, sed et angeli, qui ad diaboli domum pertinebant, in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam [Matth. XXV].
Beda Venerabilis HOME

csg85.136

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 2, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik