monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9
Beda, Martyrologium, 1, A. VI IDUS IAN. <<<     >>> C. IV IDUS IAN.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 1, B. V IDUS IAN.

1 In Mauritania Caesariensi sanctae Marcianae virginis et martyris. Eodem die apud Antiochiam sancti Iuliani martyris, et Basilissae coniugis eius. Hi itaque sanctissimo voto casti coniuges, aliquot annos pariter vixerunt, carnem suam virginem Christo servantes, et monasteria de rebus suis instituerunt, ut ad decem millia monachorum pater beatus Iulianus fieret. Basilissa vero multarum virginum mater, quarum multitudinem cum iam victricem praemisisset ad Dominum, ipsa conversatione vitae probatissima, inter verba orationis migravit ad Dominum. Iulianus vero postmodum a Marciano praeside, per innumerabilia tormenta et cruciatus ad ultimum feriri iussus est, eum Antonio presbytero et Marcionella, et Celso puero, filio eius.
Beda Venerabilis HOME