monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31
Beda, Martyrologium, 1, B. III KALEND. FEBR. <<<    

Beda Venerabilis, Martyrologium, 1, C. PRID. KALEND. FEBR.

1 Apud Alexandriam natale sancti Methrani martyris, quem pagani correptum iubent impia verba proferre. Quod illo recusante, omne corpus eius fustibus colliserunt, vultumque et oculos acutis calamis terebrantes, extra urbem cum cruciatibus expulerunt, ibique quod in eo supererat spiritus lapidibus eiecerunt. Item Saturnini, Thyrsi et Victoris, et apud Tridentinam urbem, beati Vigilii episcopi et martyris; et natale sanctorum, Rarsi, Zotici, Ammonini, et Publii.
Beda Venerabilis HOME