monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17
Beda, Martyrologium, 3, E. XVII. KAL. APRIL. <<<     >>> G. XV KAL. APRIL.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 3, F. XVI KAL. APRIL.

1 In Scotia natale sancti Patricii episcopi et confessoris, qui primus ibidem Christum Evangelizavit. Eodem die sanctae Gertrudis virginis, et natale Mariae martyris. Haec quoque cum esset ancilla cuiusdam Tertulii praeclari viri, et nollet in natali filii eius prandiis domini sui interesse, sed magis Christianorum more ieiuniis operam dare, flagellis atrocibus ab eodem domino suo lacerata est. Sed cum non posset per hoc ab instantia servitii Christi, ad idolorum cultum revocari, iudici publico ad puniendum tradita est. Ubi dum carnifices eam incendio tradere voluissent, propter preces populi datae sunt ei induciae trium dierum. Triduo ergo completo, cum iterum puniri deberet, mirabiliter Domini misericordia erepta est. Nam cum orationem fudisset ad Dominum, petra ingens, quae ante eam fuerat, per medium scissa illam in se recipiebat, et undique concludens ostium furori restitit; ad quam populus concurrens, cum vellet secundum iussum principis ipsum lapidem destruere, fulmine ac tonitru coelitus emisso, plurimi eorum interierunt, ita ut duo millia et septingenti ex ipsis divino iudicio exstincti fuerint; pauci vero qui remanserant, conversi ad Dominum, in Christiana religione permanserunt.
Beda Venerabilis HOME