monumenta.ch > Lucanus > sectio 330 > bsbClm6224.71 > 29
Beda, Martyrologium, 4, F. IV KAL. MAII. <<<     >>> A. PRID. KAL. MAII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 4, G. III KAL. MAII.

1 Apud civitatem Sanctonas natale sancti Eutropis martyris, qui a B. Clemente episcopo directus in Gallias, ab eodem etiam pontificalis ordinis gratia consecratus, impleto huius officii ordine, peracta in incredulis praedicatione, insurgentibus paganis, illiso capite victor occubuit. Denique post multa annorum spatia, cum Palladius eiusdem urbis episcopus, et cum eo alii viri Dei corpus eius honoris debiti gratia in basilicam novam transferrent, reserato sarcophago contemplati sunt cicatricem capitis, qua in parte defixum fuerat securis acumen. Cumque sequenti nocte stravissent sacerdotes membra quieti, apparuit eis per visum dicens: Cicatricem quam contemplati estis in capite, scitote me per eam martyrium consummasse. Item sanctorum Mariani et Iacobi, quorum prior lector, sequens diaconus fuit. Romae sancti Cleti papae, qui tertius post Petrum Romanae urbis episcopatum annis 12 habuit, et ibidem martyrio coronatus est, sub Domitiano imperatore, et sancti Maximi martyris.
Beda Venerabilis HOME