monumenta.ch > Beda Venerabilis > 2
Beda, Martyrologium, 6, E. KALEND. IUNII. <<<     >>> G. III NON. IUNII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 6, F. IV NON. IUNII.

1 Romae natale sanctorum Marcellini presbyteri, et Petri exorcistae, qui multos in carcere ad fidem erudientes, post dira vincula, et plurima tormenta decollati sunt sub iudice Sereno; et qui eos decollavit, vidit animas eorum splendide ornatas ab Angelis ferri ad coelos, et poenitentiam agens sub Iulio papa baptizatus est in senectute sua, nomine Theodorus. Lugduni sanctae Blandinae cum undecim et octo martyribus, cuius a prima luce usque ad vesperam tormenta semper innovantes, ad ultimum victos se tortores confitentur; quae et secundo pulsata, cruciata non superatur. Tertio quoque die religata ad stipitem, atque in crucis modum distenta, bestiis pabulum praeparatur. Quam cum nulla ex bestiis auderet tangere, rursum revocatur ad carcerem; quarto etiam verberibus acta, craticulis exusta, et multa alia perpessa, ad ultimum gladio iugulatur. Tunc et Ponticus puer, annorum quindecim, per omnia tormentorum genera cum ipsa circumactus, et materna eius cohortatione roboratus, ante illam martyrium consummavit. In Campania beati Erasmi martyris et episcopi, sub Diocletiano imperatore et Maximiano, qui iussu impii Diocletiani imperatoris, primo plumbatis crudeliter caesus, deinde fustibus diutissime mactatus, post resina, sulphure, plumbo, pice, cera, oleoque solutis perfusus, ingenti miraculo illaesus apparuit. Quod cum multi viderent, fidem Christi reiectis idolis susceperunt. Inde immenso pondere ferri constrictus, in carcere reclusus sub dira custodia est, de qua angelica visitatione solutus eripitur. Verum postmodum clarissima ipsius fama vulgante, tentus est ab altero imperatore Maximiano, a quo diversis suppliciis tortus est in tantum, ut tunica ignita aerea vestiretur, iterumque in olla, quae plumbo, pice, cera, resina, oleo fervefacta erat, missus virtute Domini omnia superans illaesus exinde progreditur; sicque tandem ad confirmandum caeteros a Domino servatus, in Campaniam munitus angelico solatio pervenit: ubi cum plurimos sive in fide roborasset, sive ad fidem Christi convertisset, vocante Domino martyrio clarus sancto fine quievit.
Beda Venerabilis HOME