monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12
Beda, Martyrologium, 6, A. III IDUS IUNII. <<<     >>> C. IDUS IUNII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 6, B. PRID. IDUS IUNII.

1 Romae via Aurelia, milliario quinto, passio sanctorum martyrum, Basilidis, Cyrini, Naboris et Nazarii; quorum Naborem et Nazarium, simul cum Gorgonio martyre transtulit a Roma in Galliam Grodegandus, Metensis episcopus, permittente Paulo papa Romano, anno Dominicae Incarnationis septingentesimo sexagesimo quinto, et collocavit praedictus episcopus sanctum Gorgonium in monasterio quod dicitur Gorzia; sanctum vero Naborem in monasterio quod dicitur Nova cella: sanctum quoque Nazarium in monasterio, quod dicitur Loreshain, ubi signa et miracula in sanitate infirmorum et debilium saepius fiunt. Mediolani natale sanctorum martyrum Nazarii et Celsi pueri. Sanctus namque Nazarius a beato Clemente instructus et baptizatus est, quem Anolinus sub Neronianae persecutionis rabie diu afflictum in carcere cum Celso puero, quem ipse nutrierat, gladio ferire iussit, quorum corpora Christiani furati sepelierunt in propriis hortis, quos beatus Ambrosius Domino revelante reperit. Et depositio sancti Odolfi presbyteri.
Beda Venerabilis HOME