monumenta.ch > Servius > 92 > 10
Beda, Martyrologium, 8, D. V IDUS AUG <<<     >>> F. III IDUS AUG

Beda Venerabilis, Martyrologium, 8, E. IV IDUS AUG

1 Natale sancti Laurentii archidiaconi sub Decio, qui post plurima tormenta carceris, verberum diversarum laminarum ardentium, ad ultimum in craticula ferrea assatus, martyrium complevit. Mane autem primo adhuc crepusculo rapuit corpus eius Hippolytus, et condivit cum linteis et aromatibus, cum beato Iustino presbytero, iam vespertina hora, et sepelierunt in agro Verano. Romae militum LXV. Tunc passi sunt Claudius, Severus, Crescentius et Romanus ipso die.
Beda Venerabilis HOME