monumenta.ch > Beda Venerabilis > 24
Beda, Martyrologium, 8, D. X KALEND. SEPTEMB <<<     >>> F. VIII KALEND. SEPTEMB

Beda Venerabilis, Martyrologium, 8, E. IX KALEND. SEPTEMB

1 Natale S. Bartholomaei apostoli, qui apud Indiam Christi Evangelium praedicans, vivens a barbaris decoriatus est, atque iussu regis Astragis decollatus martyrium complevit. Huius apostoli sacratissimum corpus primum ad insulam Liparis, quae Sicilia vicina est, deinde Beneventum translatum, pia fidelium veneratione celebratur. Apud Carthaginem sanctorum qui passi sunt tempore Valeriani et Gallieni. Ferunt enim inter alia supplicia, tunc a praeside clibanum calcis accensum, et ante ora illius prunas cum thure exhibitas, et praesidem dixisse Christianis: Eligite e duobus unum: aut thura super his carbonibus offerte Iovi, aut in calcem demergemini. Tunc trecenti viri fide armati, se ictu rapidissimo Christum Dei Filium Deum fatentes, iecerunt in ignem, et inter vapores calcis in pulverem sunt conversi. Ex quo etiam candidatus ille exercitus beatorum Massa candida meruit nuncupari.
Beda Venerabilis HOME