monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11
Beda, Martyrologium, 9, A. IV IDUS SEPTEMB. <<<     >>> C. PRID. IDUS SEPTEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 9, B. III IDUS SEPTEMB.

1 Romae natale sanctorum, Prothi et Iacincti, qui erant eunuchi beatae Eugeniae virginis. Cumque ab Heleno episcopo baptizati essent, aliquanto tempore divinis solum eruditionibus vacantes, in servorum Dei monasterio mira humilitate versati sunt, et hoc apud Aegyptum, inde cum beata virgine Romam reversi, sub Gallieno imperatore, quod essent Christiani deprehensi, coguntur sacrificare, sed non consentientes, durissime verberabantur. Cumque Deo fidem servantes gauderent, pariter decollantur. Et sanctorum Felicis et Regulae.
Beda Venerabilis HOME