monumenta.ch > Beda Venerabilis > 15
Beda, Martyrologium, 10, G. PRID. IDUS OCT. <<<     >>> B. XVII CALEND. NOVEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 10, A. IDUS OCT.

1 In Gallia apud Coloniam Agrippinam sanctorum Maurorum de militibus, qui ex illa legione sacra Thebaeorum cum essent trecenti quadraginta, apud eamdem urbem martyrium consummantes, conditi sunt in basilica, quae admirabili opere ex Musivo quodammodo deaurata resplendet. Unde et incolae ad sanctos aureos vocitare consueverunt. Viennae sanctorum episcoporum Agrati, Costori. In Capua, Libuli et sanctae Fortunatae.
Beda Venerabilis HOME