monumenta.ch > Beda Venerabilis > 25
Beda, Martyrologium, 11, F. VIII KAL. DECEMB <<<     >>> A. VI KAL. DECEMB

Beda Venerabilis, Martyrologium, 11, G. VII KAL. DECEMB

1 Natale sancti Petri Alexandrini episcopi, inter praecipuos egregii. Hic duodecimo episcopatus sui anno martyrii coronam capitis obtruncatione promeruit, tempore Maximiani imperatoris; cum quo simul et alii plures ex Aegypto episcopi trucidantur, fere cum clericis et laicis sexcentis sexaginta. Hic dum in carcere servaretur, et universus populus Alexandriae urbis fores carceris observaret amore patris sui, Arius infelix, qui a beato Petro excommunicatus et degradatus propter dogma erroris habebatur, cognita sententia Maximiani adversus beatum Petrum, festine pervenit ad ecclesiam, obsecrans ut pro eo clerus et populus apud episcopum intercederet, putans quod post discessum eius ipse levaretur episcopus. Venientes igitur qui rogaturi fuerant, coeperunt pro Ario beato episcopo supplicare; quibus sanctus episcopus cum magno suspirio respondit: Quia iam Arius Deo mortuus, a facie Dei proiectus esset, quia graviter in essentia Deitatis blasphemasset, dogmatizans Patrem, et Filium ac Spiritum sanctum non esse unius essentiae et naturae. Et apprehendens duos presbyteros, Alexandrum et Achillam, de turba seorsum, ait illis secrete: Ego quidem etsi peccator sum, tamen scio me vocatione coelesti ad hunc agonem martyrii esse vocatum. Vobis igitur confiteor mysterium Dei, quod mihi revelatum est, quia vos post martyrium meum sedem et episcopatum meum consecuturi estis, et tu quidem primus Achilla, post te vero Alexander. In hac hora noctis, ut vobis totum de Ario aperiam, cum solemni consuetudine Deo sacrificium orationum consummassem, ecce subito apparuit mihi in habitu pueri Christus Dominus meus; ad cuius praesentiam splendore nimio illustratus, vultum maiestatis eius non valebam aspicere. Erat autem indutus colobio nimis candido, quod conscissum a summo usque deorsum, ambabus manibus coniungebat circa pectus suum, quodammodo cooperiens nuditatem suam. Quem ut vidi, timore nimio correptus, tandem confortatus aio ad eum: Quid est? domine, quod video tunicam tuam scissam a summo usque deorsum? Qui respondens dixit mihi: Quotidie inde tractas, et nescis quomodo scissa est. Arius namque hoc fecit, qui separavit a me populum haereditatis meae, comparatum sanguine meo. Praecipio nunc, et moneo, ne eum recipias in communionem; nec rogantibus his qui venturi sunt ad te, quos ille direxerit, veniam ei ne praestes. Haec quae tibi manifestavi, duobus presbyteris tu notum facias, ut ipsi post te, eum anathematizando abiiciant, ne populus illius errore decipiatur. Exhortationis igitur sermonem eis faciens, et in catholicae fidei unitate ut manerent, commendans eos Domino, in quem crediderant, dimisit in pace. Eodem die passio sanctae Catharinae virginis et martyris Christi, et aliorum.
Beda Venerabilis HOME