monumenta.ch > Lucanus > sectio 169 > 255 > 17
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 16 <<<     >>> Ad v. 18

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 17

1 de caelo tactas memini p. q. mire compositum augurium: nam quercus in tutela Iovis est, et huius arboris fructu olim homines pascebantur.
2 haec ergo tacta, id est adflata et leviter fulminata, ut Cicero "tactus etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus", significabat nutu imperatoris posse agros eorum perire, apud quos fulminatae sunt arbores: nam agri causa victus sunt, sicut olim quercus.
3 quod autem ait 'tactas', ostendit temporale fore damnum, quale patiuntur arbores leviter fulminatae.
4 et bene 'praedicere', quasi loqui et praedivinare, cum ita manifestum esse constet augurium.
Servius HOME

bav1646.7 bnf7960.30 med221.14