monumenta.ch > Servius > 394 > 54
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 53 <<<     >>> Ad v. 55

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 54

1 hyblaeis Hybla, quae postea Megara, oppidum Siciliae: vel locus in Attica, ubi optimum mel nascitur.
2 depasta florem depastum florem habens.
3 salicti virgulti genus, eo quod salit et surgit cito.
4 hic vocat rusticum ad dulcia, quae sunt in rebus, quibus delectatur.
Servius HOME

bav1646.9 bnf7960.31 med221.16