monumenta.ch > Servius > 41
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 40 <<<     >>> Ad v. 42

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 41

1 hinc lapides pyrrhae i. quaestio est hoc loco: nam relictis prudentibus rebus de mundi origine, subito ad fabulas transitum fecit.
2 sed dicimus, aut exprimere eum voluisse sectam Epicuream, quae rebus seriis semper inserit voluptates; aut fabulis plenis admirationis puerorum corda mulceri: nam fabulae causa delectationis inventae sunt, ut ipse etiam in georgicis docet dicens "cetera quae vacuas tenuissent carmina mentes".
3 sane fabula talis est: Iuppiter cum perosum haberet propter feritatem gigantum genus humanum, scilicet quod ex illorum sanguine editi erant mortales, diluvio inundavit terras omnesque homines necavit, exceptis Pyrrha et Deucalione, qui in monte Atho liberati sunt.
4 sed hi ex re sponso Themidis saxis post tergum iactis genus hominum reparaverunt, et Pyrrha quidem reparavit feminas, Deucalio mares.
5 alii dicunt Iovem Lycaonem, quod ei filium suum apposuisset epulandum, ipsum quidem fulmine peremisse, fecisse vero diluvium, quo homines perirent, exceptis Pyrrha, Epimethei filia, et Deucalione, Promethei filio, qui Parnasi montis altitudine defensi a diluvio sunt et hominum genus, ut supra dictum est, reparaverunt.
6 sunt qui dicant non ex illis lapidibus ho mines factos, sed quia iacuissent sentibus atque fruticibus tecti, lapidibus excitatos.
7 quod autem dicit 'regna Saturnia', fabularum ordinem vertit: nam quo tempore Saturnus regnavit, in terris non fuit diluvium, sed sub Ogyge, rege Thebanorum.
8 secundum autem diluvium fuit sub Deucalione et Pyrrha.
9 sane sciendum, et per dilu vium et per ecpyrosin significari temporum mutationem.
10 alii 'Sa turnia regna' pro Iovis accipiunt, cuius regno diluvium factum volunt, sub Deucalione et Pyrrha, non aureo saeculo, quo Saturnus regnavit.
Servius HOME

bav1646.30 bnf7960.39 med221.30