monumenta.ch > Servius > 47
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 46 <<<     >>> Ad v. 48

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 47

1 a virgo infelix ad hoc pertinet quod ait 'solatur', ut quod amat taurum, fortunae magis videatur esse, quam morum.
2 virgo autem, ut diximus supra, a viridiore aetate; nam iam mater fuerat Phaedrae, Ariadnes et Androgei.
3 Calvus in Io "a virgo infelix, herbis pasceris amaris".
4 quidam 'virgo' non quod virum illo tempore non haberet, sed quia talis ei poena iam vir gini destinata sit, intellegunt, ob iram scilicet Veneris, quae irata Soli, quod se, ut quidam volunt, Anchisae, ut alii, Marti coniunctam pro didisset, subolem eius inhonestis amoribus subiecit, ut Circen, Medeam, Pasiphaen.
5 et hoc dicit, in illa commiserabili dementia feliciores fuisse, quae se animalia credebant, quam Pasiphaen, quae cum sciret se ho minem, taurum sectabatur.
6 quae te dementia cepit hic obiurgare magis quam consolari videtur.
7 an quia consolantis et hoc officium est, ut merentem strictim et obiurget?
Servius HOME

bav1646.31 bnf7960.39 med221.31