monumenta.ch > Servius > 16 > 54
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 53 <<<     >>> Ad v. 55

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 54

1 ilice sub nigra vel umbrosa, vel re vera 'nigra': nam talis est.
2 pallentes ruminat herbas revomit et denuo consumit: "atque iterum pasto pascitur ante cibo", sic Ovidius.
3 ruminatio autem dicta est a rumine, eminente gutturis parte, per quam demissus cibus a certis revocatur animalibus.
4 'pallentis' autem vel aridas, vel quae ventris calore propria viriditate caruerunt.
Servius HOME

bav1646.31 bnf7960.39 med221.31