monumenta.ch > Lucanus > sectio 393 > sectio 1 > 37
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 36 <<<     >>> Ad v. 38

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 37

1 nerine galatea amica Corydonis nobilis.
2 et hoc dicit: o amica, quae talis es, qualis fuit Galatea nympha.
3 quam cum Polyphemus cyclops adamasset, primum concubitum eius precibus expetivit, mox vim adhibere conatus est: quem illa in mare se praecipitando ef fugit.
4 cyclops autem cum eam de mari non posset evocare, Acin, quem nympha diligebat, ictu petrae interemit: cuius cruorem Galatea vertit in fluvium, qui eius retinet nomen.
5 'Nerine' autem patronymicon est graecum: nam feminina patronymica aut in 'ias' exeunt, ut Pelias; aut in 'eis', ut Atreis; aut in 'ne', ut Nerine, Adrestine.
6 alii pro 'Nereis' accipiunt.
7 thymo mihi dulcior hyblae vel odore thymi Hyblaei, vel melle Hyblaeo, ut a materia rem ipsam dixerit: nam apibus, non hominibus dulcis est thymus.
Servius HOME

bav1646.35 bnf7960.40 med221.33

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik