monumenta.ch > Lucanus > sectio 228 > csg863.21 > bnf7296.74 > 37
    >>> Ad v. 38

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 37

1 roscida mala matutini roris umore perfusa.
2 sane unde melus graece traxerit nomen, fabula talis est: Melus quidam, in Delo insula ortus, relicta patria fugit ad insulam Cyprum, in qua eo tempore Cinyras regnabat, habens filium Adonem.
3 hic Melum sociatum Adoni filio iussit esse, cumque eum videret esse indolis bonae, propinquam suam, dicatam et ipsam Veneri, quae Pelia dicebatur, Melo coniunxit.
4 ex quibus nascitur Melus, quem Venus propterea quod Adonis amore teneretur, tamquam amati filium inter aras praecepit nutriri.
5 sed postquam Adonis apri ictu extinctus est, senex Melus cum dolorem mortis Adonis ferre non posset, laqueo se ad arborem suspendens vitam finit: ex cuius nomine melus appellata est.
6 Pelia autem coniux eius in ea arbore se adpendens necata est.
7 Venus misericordia eorum mortis ducta, Adoni luctum continuum praestitit, Melum in pomum sui nominis vertit, Peliam coniugem eius in columbam mutavit, Melum autem puerum, qui de Cinyrae genere solus supererat, cum adultum vidisset, collecta manu redire ad Delum praecepit.
8 qui cum ad insulam pervenisset et rerum ibi esset potitus, Melon condidit civitatem: et cum primus oves tonderi et vestem de lanis fieri instituisset, meruit ut eius nomine oves μῆλα vocarentur; graece enim oves μῆλα appellantur.
Servius HOME

bav1646.37 bnf7960.41 med221.35