monumenta.ch > Lucanus > csg864.164 > 57
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 56 <<<     >>> Ad v. 58

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 57

1 india mittit ebur et in Africa fuerunt elephanti, sed meliores in India.
2 hinc est quod ait Terentius "elephantis quem Indicis praefecerat", id est maximis.
3 et 'India mittit' quasi pen dit.
4 molles sua tura sabaei Sabaei populi sunt iuxta Syriam et Arabiam, dicti Sabaei ἀπὸ τοῦ σέβεσθαι, quod apud eos tus nascitur, quo deos placamus.
5 'molles' autem ideo ait, vel quod sub aere clementiore sunt - nam ut ait Lucanus "quicquid ad eoos tractus mundique teporem ibitur, emollit gentes clementia caeli" - : aut certe quia Alexander Macedo dicitur obscenos omnes de exercitu suo segregatos illic condidisse.
6 sane 'tus' modo sine aspiratione dicimus; nam antiqui 'thus' dicebant ἀπὸ τοῦ θείου : quod displicuit; tura enim a tundendo dicta esse voluerunt, a glebis tunsis, cum quibus dicitur fluens de arboribus coalescere.
7 alii Sabaeos Arabas . . . Aegyptiorum ex effe minatis collectos ab a . . . de Arabia illuc deductos: vel ideo 'molles', quod fem(ineos) cultus vestesque gerunt.
Servius HOME

bav1646.48 bnf7962.82 med221.44 tbl2782.1r