monumenta.ch > Servius > 139
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 138 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 139

1 tum laqueis captare feras et fallere visco inuentum e. m. c. c. s. 'captare' occupare velle.
2 et unus sensus est divisus interpositione alterius: nam 'laqueis feras captare' ad venationem pertinet, id est inlaqueare feras incurvatis arboribus; 'fallere visco' ad aucupium; item ad venationem 'et magnos canibus circumdare saltus'.
3 male autem de aucupio quidam hoc respuunt, totum referentes ad venationem, et dicunt, 'fallere visco' pro visceratione positum; constat enim luparios carnibus tinctis veneno lupos necare.
4 quod ideo non procedit, quia 'hoc viscum huius visci' facit, sicut 'templum templi', unde est et 'fallere visco'; 'viscus' vero, id est caro, 'visceris' facit, ut 'pecus pecoris', et si de carne loquebatur, 'viscere' debuit dicere: Lucretius "permixtus viscere sanguis", item ipse "viscus gigni sanguenque creari".
Servius HOME

bav1646.52 bnf7962.1 med221.47 tbl2782.1r