monumenta.ch > Lucanus > sectio 677 > 170
    >>> Ad v. 171

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 170

1 in burim in curvaturam: nam buris est curvamentum aratri, dictum quasi βοὸς οὐρὰ, quod sit in similitudinem caudae bovis.
2 alii burim curvaturam temonis, quae supra est, et quod est infra, urvum dicunt: buris enim ut curvetur, ante igni domatur, id est amburitur; unde et quae naturaliter inveniuntur curvae, ita dicuntur.
3 Varro ait †totum burim indici ab urbe.
Servius HOME

bav1646.53 bnf7962.2 med221.48 tbl2782.1r