monumenta.ch > Lucanus > sectio 473 > 222
    >>> Ad v. 223

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 222

1 gnosiaque ardentis decedat s. c. et hoc ad superiora pertinet: cum enim coronae pars oritur, occidit taurus, in quo vergiliae sunt.
2 'decedat' autem non pro occasu dixit, sed 'soli cedat', quo in scorpione posito cum ortu ipsius oritur.
3 fabula vero de corona talis est: cum Liber pater Ariadnen, Minois, Cretae regis, filiam, uxorem duceret, Vulcanus ei coronam obtulit, quam ille ad uxoris insigne inter sidera collocavit.
4 et stellam per poeticam licentiam dixit; ceterum sex sunt, quibus in caelo declaratur corona.
5 alii hanc fa bulam ita adserunt: Theseus cum ad interimendum Minotaurum Cre tam venisset, miseratam eius Ariadnen auxilium ei ad occidendum filo ducto Minotaurum praestitisse; Theseum vero Ariadnen, utpote salutis auctorem, secum avexisse.
6 qui cum ad Naxum insulam delati essent, Ariadnen ibi vel consulto vel necessitate vel monitu Mercurii a Theseo derelictam.
7 quam cum Liber pater adamasset, coronam ei dempto pu dore, sicut supra dictum est, dicitur obtulisse: quam etiam inter sidera postea conlocavit.
Servius HOME

bav1646.56 bnf7962.2 med221.50 tbl2782.1r