monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 7 > 286
    >>> Ad v. 287

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 286

1 nona fugae melior c. f. non, ut stultis videtur, Vergilius aut fugam servis suadet, aut eis indicat dies, quibus se a rapinis abstineant: nam et fugam de profectione et cursu legimus, ut "simul arva fuga, simul aequora verrit" - unde et velocem equum fugacem vocamus - , et fuga potest etiam honesta esse, ut siquis hostem, siquis inminentem tyrannum, siquis saevum iudicem fugiat.
2 'contraria' autem 'furtis' illuc spectat, ut et domino sit spes inveniendi quod amiserit, et rapere aliquid servus formidet aufugiens.
Servius HOME

bav1646.58 bnf7962.3 med221.52 tbl2782.1r