monumenta.ch > Lucanus > sectio 15 > 311
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 311

1 quid tempestates autumni et s. d. verno et autumnali tempore fiunt tempestates, quando nec plena aestas est nec plena hiems: unde medium et confine utriusque temporis ex coniunctione rerum contrariarum efficit tempestates.
2 sane sciendum, ultimas eum partes tam autumni quam veris significare, quibus sunt procellae: quod de autumno hic indicat versus 'atque ubi iam breviorque dies et mollior aestas', de vere hic 'spicea iam campis cum messis inhorruit'.
3 deinde ait 'ruit' praecipitatur, in fine est.
Servius HOME

bav1646.58 bnf7962.3 med221.53 tbl2782.1r