monumenta.ch > Beda Venerabilis > 30 > 389
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 388 <<<     >>> Ad v. 390

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 389

1 tibique oscilla ex alta s. m. p. 'mollia' pensilia, ut "pilentis matres in mollibus".
2 oscillorum autem variae sunt opiniones; nam alii hanc asserunt fabulam.
3 Icarus Atheniensis, pater Erigonae, cum acceptum a Libero patre vinum mortalibus indicaret, occisus est a rusticis, qui cum plus aequo potassent, deebriati se venenum accepisse crediderant.
4 huius canis est reversus ad Erigonam filiam, quae, cum eius comitata vestigia pervenisset ad patris cadaver, laqueo vitam finivit.
5 haec deorum voluntate inter astra relata est, quam virginem vocant.
6 canis quoque ille est inter sidera collocatus.
7 sed post aliquantum tempus Atheniensibus morbus inmissus est talis, ut eorum virgines furore quodam compellerentur ad laqueum; responditque oraculum, sedari posse illam pestilentiam, si Erigonae et Icari cadavera requirerentur.
8 quae cum diu quaesita nusquam invenirentur, ad ostendendam suam devotionem Athenienses, ut etiam in alieno ea quaerere viderentur elemento, suspenderunt de arboribus funem, ad quem se tenentes homines hac atque illac agitabantur, ut quasi et per aerem illorum cadavera quaerere viderentur.
9 sed cum inde plerique caderent, inventum est, ut formas ad oris sui similitudinem facerent et eas pro se suspensas moverent.
10 unde et oscilla dicta sunt ab eo, quod in his cillerentur, id est moverentur ora: nam 'cillere' est movere, unde et furcillae dictae sunt, quibus frumenta cillentur.
11 alii dicunt oscilla esse membra virilia de floribus facta, quae suspendebantur per intercolumnia ita, ut in ea homines, acceptis clausis personis, inpingerent et ea ore cillerent, id est moverent, ad risum populo commovendum.
12 et hoc in Orpheo lectum est.
13 prudentioribus tamen aliud placet, qui dicunt sacra Liberi patris ad purgationem animae pertinere.
14 omnis autem purgatio aut per aquam fit aut per ignem aut per aerem, sicut et in sexto ait "aliae panduntur inanes suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni": ut nunc per oscilla genus purgationis, quod est maximum, intellegamus; nam primum est aquae, secundum ignis, tertium aeris.
15 et aliter: 'mollia' hic pro 'mobilia'.
16 et videtur Vergilius opinionem illorum sequi, qui in hono rem Liberi patris putant oscilla suspendi, quod eius sit pendulus fructus.
17 oscilla autem dicta, sive quoniam capita et ora hostiarum in summis perticis figebantur, sive quia hunc lusum Osci dicuntur frequenter ex ercuisse et rem per Italiam sparsisse.
Servius HOME

bav1646.75 bnf7962.9 med221.66

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik