monumenta.ch > Servius > 82
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 81 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 82

1 spadices quos phoeniciatos vocant pressos, myrteos.
2 glauci autem sunt felineis oculis, id est quodam splendore perfusis.
3 color deterrimus albis atqui alibi ait "qui candore nives anteirent c. a".
4 sed aliud est candidum esse, id est quadam nitenti luce perfusum; aliud album, quod pallori constat esse vicinum.
5 'gilvus' autem est melinus color.
6 multi ita legunt 'albis et gilvo', ut non album vel gilvum, sed albogilvum vituperet.
7 quod falsum est.
8 quod si singuli colores vituperandi sunt, quanto magis mixtus uterque, id est albogilvus? et aliter: et gilvo spadix phoe nicius est, quales sunt fructus palmarum, neque satis diluti coloris, neque nimium pressi.
9 'glaucus' autem caeruleus est color, id est sub viridis albo mixtus et quasi clarior.
10 nam ille sine dubio displicet, qui ex albo et gilvo constat, ut sit unum 'albis et gilvo': aliqui repugnant illi "qui candore nives anteirent, cursibus auras" et "bigis it Turnus in albis".
Servius HOME

bav1646.87 bnf7960.42 bnf7962.13 med221.74