monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4 > 306
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 305 <<<     >>> Ad v. 307

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 306

1 milesia vellera lanae pretiosissimae: nam Miletus civitas est Asiae, ubi tinguntur lanae optimae: ipse in quarto "Milesia vellera nymphae carpebant", Cicero in Verrem "quid a Milesiis lanae sustulerit".
2 magno autem mutentur ingenti pretio comparentur: nam apud maiores omne mercimonium in permutatione constabat, quod et Gaius Homerico confirmat exemplo.
3 et aliter: usus hic utilitas et fructus.
4 vellera autem a vellendo dicta.
Servius HOME

bav1646.91 bnf7960.42 bnf7962.14 med221.77