monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 21 > 364
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 363 <<<     >>> Ad v. 365

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 364

1 caeduntque securibus umida vina etiam vinum naturaliter calidum illic gelatur.
2 intellegimus autem peregrinum: nam illic non nascitur, sicut paulo post ipse docet dicens "fermento atque acidis imitantur vitea sorbis".
3 sane volunt physici vinum non gelare: unde hoc loco aut hyperbole est, aut quia dixit 'umida', aquae mixta intellegamus; ita enim gelare dicuntur.
Servius HOME

bav1646.93 bnf7960.42 bnf7962.15 med221.78

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik