monumenta.ch > Servius > 391
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 391

1 munere sic niveo l. s. c. d. mutat fabulam: nam non Pan, sed Endymion amasse dicitur Lunam.
2 qui spretus pavit pecora candidissima et sic eam in suos inlexit amplexus: cuius rei mystici volunt quandam secretam esse rationem.
3 si credere dignum est tantum de Luna sacrilegium.
4 et aliter: ( fefellit) id est cepit et fefellit.
5 et bene 'si credere dignum est', quia dicturus erat impie in deam.
6 fabula sic est: Pan cum Lunae amore flagraret, ut illi formosus videretur, niveis velleribus se circumdedit atque ita eam ad rem veneriam illexit.
7 huius opinionis auctor est Nicander: nec poterat esse nisi Graecus.
Servius HOME

bav1646.94 bnf7960.42 bnf7962.15 med221.79