monumenta.ch > Servius > 66 > sectio 406 > 111
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 110 <<<     >>> Ad v. 112

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 111

1 hellespontiaci s. t. p. non dicit Priapum illic esse debere, sed praecipit tales esse hortos, ut mereantur deum habere custodem.
2 hic autem Priapus fuit de Lampsaco civitate Hellesponti, de qua pulsus est propter virilis membri magnitudinem.
3 post in numerum deorum receptus, meruit esse numen hortorum.
4 de hoc Horatius "nam fures dextra coercet obscenoque ruber porrectus ab inguine palus; ast inportunas volucres in vertice harundo terret fixa".
5 dicitur autem praeesse hortis propter eorum fecunditatem: nam cum alia terra semel aliquid creet, horti numquam sine fructu sunt.
6 et aliter: quoniam in Lampsaco, civitate Hellesponti, nutritus est.
7 hunc Liberi et Veneris volunt filium, hortis et vineis custodem.
Servius HOME

bav1646.101 bnf7960.44 bnf7962.18 med221.84