monumenta.ch > Servius > 16
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 15 <<<     >>> Versus 17

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 16

1 lm|posthabita|lm non contempta, sed in secundis habita; namque in superiore versu dixit 'magis', ut etiam originali loco servetur adfectio.
2 lm|samo|lm sic Iuvenalis 'et Samia genetrix quae delectatur harena'.
3 lm|coluisse samo|lm deest 'etiam', ut esset 'posthabita etiam Samo'. 'coluisse' autem, quia veteres colere dicebant etiam cum maior minorem diligeret, ut 'ille colit terras'. Plautus in Poenulo 'Iuppiter qui genus colis alisque hominum' (Plaut. Poen. 5, 4, 15).
4 lm|hic illius arma|lm figura creberrima adverbium pro adverbio posuit, praesentis loci pro absentis; debuit enim dicere 'illic'.
5 lm|arma|lm instructam armis Iunonem in alio loco ipse testatur, ut 'ferro accincta vocat'.
Servius HOME

bav1646.115 bnf7959.66 bnf7960.50 bnf7962.23 bnf10307.205 med221.94 ubk206.14