monumenta.ch > Servius > 26
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 25 <<<     >>> Versus 27

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 26

1 lm|alta mente repostum|lm secreta, recondita. 'repostum' autem syncope est; unam enim de medio syllabam tulit. sed cum omnes sermones aut integri sint aut pathos habeant, hi qui pathos habent ita ut lecti sunt debent poni: quod etiam Maro fecit, nam 'repostos' et 'porgite' de Ennio transtulit: integris autem et ipsis utimur et eorum exemplo aliis.
Servius HOME

bav1646.116 bnf7959.66 bnf7960.50 bnf7962.23 bnf10307.206 med221.95 ubk206.17