monumenta.ch > Servius > 721 > 39
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 38 <<<     >>> Versus 40

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 39

1 lm|quippe vetor fatis|lm re vera, inquit, fata me prohibent. ergo Iuno ignorat vim fatorum. sed hoc non possumus dicere, quia superius lectum est 'si qua fata sinant et audierat'. hoc ergo est. omnis res hominum aut ex nostra voluntate descendit, ut puta sedere surgere; aut ex fati necessitate, ut nasci mori; aut ex deorum voluntate, ut navigare vel honoribus frui. nunc de navigatione agitur; et bene invidiose, quasi etiam huius rei potestatem ei possint fata detrahere. est et alter sensus latens, ut speret se reginam contra exulum fata posse aliquid, si Minervae numen inferius valuit contra fata victorum.
2 lm|pallasne|lm Minerva ἀπὸ τοῦ πάλλειν τὸ δόρυ, id est ab hastae concussione; vel quod Pallantem gigantem occiderit. sane opportune hic Aiacis naufragium ad exemplum adfert, cum de naufragio Aeneae cogitat. et cum bellum meditatur, belli exemplum adfert 'Mars perdere gentem inmanem Lapithum valuit'. 'ne' autem coniunctio expletiva videtur. an aliter?
3 lm|exurere|lm exuri dicitur de quo nihil superest, ut 'quid memorem exustas Erycino in litore classes?'
4 lm|classem|lm ad invidiam posuit, ut pro una navi classem dicat. sic Venus 'navibus infandum amissis', cum Orontes solus perisset. aut re vera unam navem significat, ut Horatius 'me vel extremos Numidarum in agros classe releget'. classis enim dicta est ἀπὸ τῶν κάλων, id est a lignis, unde et calones dicuntur qui ligna militibus portant, et καλοπόδια.
Servius HOME

bav1646.116 bnf7959.67 bnf7960.51 bnf7962.24 bnf10307.207 med221.96 ubk206.19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik