monumenta.ch > Servius > 83
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 82 <<<     >>> Versus 84

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 83

1 lm|qua data|lm et in undecimo coeant in foedera dextrae qua datur. 'qua' ergo quoniam. et 'qua data' ad votum ventorum videtur rettulisse.
2 lm|porta|lm omnis exitus porta dicitur, quasi qua potest vel inportari vel exportari aliquid. aut ideo 'porta', quia 'agmine' dixerat; nam porta proprie aut urbis aut castrorum est.
3 lm|turbine|lm vi ventorum. et sciendum est, quod quando appellativum est 'turbinis' facit, sed si sit nomen proprium, 'Turbonis' facit, ut Horatius 'Turbonis in armis'.
Servius HOME

bav1646.120 bnf7959.70 bnf7960.52 bnf7962.25 bnf10307.210 med221.99 ubk206.22