monumenta.ch > Servius > 396 > 126
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 125 <<<     >>> Versus 127

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 126

1 lm|stagna|lm stagnum dicitur aqua stans, sed nunc profunda maris significat ab eo, quod non nisi nimia tempestate turbantur. ergo 'stagna' et 'imis vadis refusa' aliud pendet ex alio, quia inmobilis aqua in imo maris tantummodo est, quam tunc ab imo motu dicit esse turbatam.
2 lm|graviter commotus|lm opportune Neptunum ait commotum cum maria turbantur, quia plerumque poetae Neptunum pro mari ponunt.
3 lm|et alto prospiciens|lm aut e mari erigens caput, aut mari providens. quidam 'alto' caelo accipiunt, quia ait 'iam caelum terramque'.
Servius HOME

bav1646.123 bnf7959.72 bnf7960.54 bnf7962.27 bnf10307.213 med221.102 ubk206.22