monumenta.ch > Servius > 857 > 145
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 144 <<<     >>> Versus 146

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 145

1 lm|levat|lm leves ac navigabiles facit, ut 'nostrumque leves quaecumque laborem'. et scire debemus prudenter poetam pro causis vel tendere vel corripere orationem, ut hoc loco periclitantibus Troianis tota celeritate dicit esse subventum. contra in quinto libro ubi nullum periculum est latius describit placantem maria Neptunum. item in secundo libro quoniam inminet periculum uno versu ait 'quo res summa loco Panthu? quam prendimus arcem?'
2 lm|levat|lm laxat, ut 'atque arta levari vincla iubet Priamus'.
3 lm|tridentlm autem pro tridente, dativum pro ablativo.
Servius HOME

bav1646.124 bnf7959.72 bnf7960.54 bnf7962.27 bnf10307.214 med221.103 ubk206.24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik