monumenta.ch > Servius > 233
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 232 <<<     >>> Versus 234

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 233

1 lm|ob Italiam|lm ne ad Italiam perveniant, toto orbe pelluntur. atqui in Africa sunt. sed si diligenter requiras, etiam inde pelluntur; ait namque 'hospitio prohibemur harenae'.
2 lm|ob italiam|lm multi 'iuxta Italiam' antiquo more dictum accipiunt, ut sit, pars orbis clauditur quae circa Italiam est; 'ob' enim veteres pro 'iuxta' ponebant. Plautus in Milite 'nunc scio mihi ob oculos caliginem obstitisse' (Plaut. Mil. 2, 4, 52). potest tamen 'ob' et 'ante' intellegi, aut 'ob' 'propter', Terentius 'quodnam ob factum'; aut 'ob' 'circum', ut 'Turni se pestis ob ora', quasi circa Italiam errent et in eam pervenire non possint. significat 'ob' et 'contra', ut obstat et obloquitur.
Servius HOME

bav1646.130 bnf7959.77 bnf7960.57 bnf7962.30 bnf10307.220 med221.109 ubk206.37

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik