monumenta.ch > Servius > 279 > 254
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 253 <<<     >>> Versus 255

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 254

1 lm|olllm modo 'tunc' propter sequentia. pronomen enim non debet poni cum nomine, sed pro ipso nomine, et nullus dicit 'illi natae'. alias tamen 'olli' illi significat, ut 'olli dura quies oculos et ferreus urget somnus'.
2 lm|subridens|lm laetum ostendit Iovem et talem qualis esse solet cum facit serenum; poetarum enim est elementorum habitum dare numinibus, ut supra de Neptuno dictum est. Ennius 'Iuppiter hic risit tempestatesque serenae riserunt omnes risu Iovis omnipotentis'. aut certe risit intellegens Iunonis dolos oblique accusari a Venere, ut est 'quae te, genitor, sententia vertit' et 'unius ob iram prodimur', sicut alibi 'atque dolis risit Cytherea repertis'.
Servius HOME

bav1646.132 bnf7959.78 bnf7960.58 bnf7962.30 bnf10307.221 med221.110 ubk206.38