monumenta.ch > Servius > 283
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 282 <<<     >>> Versus 284

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 283

1 lm|sic placitum|lm vel fatis vel mihi; nam inpersonale est.
2 lm|lustris|lm quinquenniis. et bene olympiadibus computat tempora, quod magis ad Iovem pertinet, quia nondum erant vel Roma vel consules. lustrum autem dictum, quod post quinquennium unaquaeque civitas lustrabatur. unde Romae ambilustrum, quod non licebat nisi ambos censores post quinquennium lustrare civitatem.
3 lm|aetas|lm iuxta veteres aetas hic pro tempore posita est, alibi pro modo annorum, ut est 'ubi iam firmata virum te fecerit aetas' et 'aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos'.
Servius HOME

bav1646.135 bnf7959.79 bnf7960.59 bnf7962.30 bnf10307.223 med221.112 ubk206.38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik