monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.213 > 297
    >>> Versus 298

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 297

1 lm|et maia genitum|lm Mercurium. et est periphrasis. Cicero in libris de deorum natura plures dicit esse Mercurios: sed in deorum ratione fabulae sequendae sunt, nam veritas ignoratur. simul allusit poeta, quia per caduceatores, id est internuntios, pax solet fieri.
2 lm|maia genitum demittit ab alto]|lm quod deo opus erat, ut hostes Poeni auctori Romani nominis placarentur Aeneae. quidam sane quattuor Mercurios dicunt: unum Iovis et Maiae filium, alterum Caeli et Diei, tertium Liberi et Proserpinae, quartum Iovis et Cyllenes, a quo Argus occisus est, quem ipsum ob hanc causam Graecia profugum Aegyptiis litteras demonstrasse perhibent.
Servius HOME

bav1646.136 bnf7959.80 bnf7960.60 bnf7962.30 bnf10307.225 med221.114 ubk206.38