monumenta.ch > Servius > 318
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 317 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 318

1 lm|namque umeris de more|lm ut ostendatur esse venatrix. de more venantum scilicet.
2 lm|habilem|lm aptum sexui. unusquisque enim arcum habet pro viribus suis.
3 lm|venatrix|lm similis venatrici, id est quasi venatrix, ut 'at medias inter caedes exultat Amazon'.
4 lm|comam diffundere|lm ut diffunderetur. Graeca autem figura est. sic alibi 'et argenti magnum dat ferre talentum' et 'tu das epulis accumbere divum': unde 'da bibere' usus obtinuit, quod facere non debemus, ne duo verba iungamus, nisi in poemate.
Servius HOME

bav1646.138 bnf7959.81 bnf7960.61 bnf7962.30 bnf10307.226 med221.115 ubk206.39